Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia
Isocrates (Graece Ἰσοκράτης, natus Athenis in demo Erchia anno 436 a.C.n.; mortuus anno 338 a.C.n.) fuit rhetor Graeciae antiquae et inter decem oratores Atticos notos numeratur. Fuit discipulus Gorgiae. Circa annum 390 a.C.n. Athenis scholam oratoribus erudiendis aperuit. Novas litterarum formas procreavit, et maximam in oratores posteriores vim habuit.
Praeter litteras ipsius Isocratis praecipuus vitae fons est Vita Plutarchi inscripta (citationes Latinae hac in particula ex illo libro sumptae sunt), quamvis non semper magna fide digna videatur, quae eum "sub sextam et octogesimam Olympiadem archonte Lysimacho" natum esse tradit, "Lysia posterior annis viginti et duobus, Platone prior annis septem." Similiter Diogenes Laertius 3,3,1: ἔστιν οὖν Ἰσοκράτους νεώτερος ἔτεσιν ἕξ. Pater Theodorus tibiis conficiendis rem familiarem ita auxit, ut filios liberaliter instituere potuerit. Isocrates inter alios audivit Prodicum Ceium et postea in Thessalia Gorgiam Leontinum. Plurimi fontes in hac re cum Plutarcho consentiunt; Quintilianus tamen refert etiam alias opiniones fuisse (Quint. Inst. 3,1,13: "clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates - quamquam de praeceptore eius inter auctores non convenit, nos tamen Aristoteli credimus."). Socrate quoque et Theramene familiariter usus esse videtur.
Aetate adulta "civilibus abstinuit rebus: quod et gracili esset voce, et timido ingenio, et paterna bona bello contra Lacedaemonios perdidisset." Primo pro aliis orationes iudiciales composuit, quod negotium reliquit, postquam scholam aperuerat. In oratione docenda tantum profecit, "ut etiam triremes suo sumpto instrueret" et "auditores eius fuerint ad centum numero, inter quos et alii multi, et Timotheus, Cononis filius" …Sepulcrum Catharinae, reginae Bosnensis, Romae, nata Blagaj anno 1425
2024
- 29 Decembris: Iacobus (Jimmy) Carter, pristinus praeses Civitatum Foederatarum Americae centum annos natus moritur.
- 24 Decembris: Ad celeritatem 700 000 chiliometrorum per horam speculatrum spatiale Parker prope solis superficiem volat, tantum 6.1 decies centena milia chiliometrorum abducit superestque congressus extremi.
- 20 Decembris: Magdeburgi in Germania medicus quidam Saudianus quinque homines necat et plus quam 200 vulnerat autocineto per forum celebre currens.
- 13 Decembris: Franciscus Bayrou a praeside rei publicae Emmanuele Macron primus minister Franciae nominatur.
- 8 Decembris: Post bellum civile undecim annos in Syria gestum, per quod sexties centena milia hominum necati sunt, rebelles dictatorem Baššār al-Asad depellunt.
- 7 Decembris: Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis incendio anno 2019 graviter laesa solemniter reaperitur.
- 14 Novembris: Ingens corallium longitudine 34 metrorum iuxta Insulas Salomonis in mari invenitur. Hoc est maximum omnium coralliorum adhuc notorum.
- 6 Novembris: Donaldus Trump iterum praeses Civitatum Foederatarum Americae eliitur; post Stephanum Grover Cleveland secundus est praeses, qui in Domum Albam post quattuor annos revertit.
- 24 Octobris: Nova domus ornata Pompeiis invenitur.
- 9 Octobris: Hurracanum Milton partem Floridae devastat et 16 homines necat. Tres miliones domiciliorum fluento electrico carent.
- 8 Augusti: In Bangladesa post seditionem studentium Mahometus Ionas ut Primus minister temporalis iusiurandum iurat.
- 26 Iulii: Lutetiae ad ripas Sequanae Ludorum Olympiorum dedicationis ceremonia datur.
- 5 Iulii: Keir Starmer, praeses factionis Laboris, ab rege Carolo III primus minister regni Britanniarum nominatur.
- 19 Maii: Ibraimus Ra’īsī Iraniae praeses helicoptero in montibus Atropatenae Orientalis rupto perit.
- 16 Aprilis: Bursa vetus Hafniae saeculo decimo septimo exstructa flammis deletur.
- 13 Aprilis: Irania plus quam 300 missilia in Israël excutit. Plurima eorum ab Israël, eius sociis necnon Iordania intercipiuntur; aliqua stationes militares leviter laedunt. A partibus praecipitantibus autem puella quaedam graviter laeditur.
- 17 Martii: Vladimirus Putin quintum praeses Foederationis Russicae eligitur
Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Boana platanera → ??Anurarum arborearum species hylidarum familiae.
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio
Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | |
Victionarium Dictionarium liberum | |
Vicicitatio Citationum collectio | |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | |
Vicifons Fontes liberae | |
Viciversitas Libera instrumenta discendi | |
Vicispecies Index specierum | |
Vicidata Repositorium datorum liberum | |
Vicifunctiones Repositorium functionum liberum | |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum | |
Vicivia Directorium viaticum liberum | |
Vicinuntii Nuntii liberi | |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio | |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |