Vide etiam paginam discretivam: Aes (discretiva).

Aes (aeris, n.) est omnis mixtura metallica cupri stannique cui cupri pars maior et stanni plerumque inter 12 et 12.5 centesimas insunt, saepe aliis metallis (inter quae aluminium, manganum, niccolum, zincum) et aliquando non metallis, sicut phosphorus, vel metalloides sicut arsenicum et silicium, additis. Quae res additae mixturas efficiunt quae cupro solo duriores esse possunt, aut alias proprietates utiles praebent, sicut vires tensiles(en), ductilitas(en), et machinabilitas(en).

Pars aeris Marci Aurelii imperatoris imaginis.

Mixtura quae solum cuprum et zincum habet orichalcum appellatur, sed aes quoque parvam partem zinci aliquando continet.

Nonnulla millennia, homines sculpturas, ornamenta, instrumenta, arma, et nummos aere fabricati sunt.

Historia

recensere

Aes est prima ligatio metallica gravis ab hominibus excogitata, cuius nomen Aetati Aëneae indidit.

In Imperio Romano usus aeris ad nummos assis fabricandos ita communis et pervulgatus fuit, ut hoc vocabulum generatim pro pecunia dicerent. E.g. in digestis[1] constitutum est: "Etiam aureos nummos aes dicimus."

  1. Digesta 50,16,159.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad aerem spectant.
  Vide aerem in Victionario.
  NODES
Intern 2
languages 1
mac 1
os 10
text 1