Alexius II Comnenus
Alexius II Comnenus (Graece Ἀλέξιος Κομνηνός; natus 10 Septembris 1169;[1] interfectus mense Octobri 1183) fuit imperator Constantinopolitanus. Nomen "Alexius" eo datur (sicut refert Nicetas Choniates) ob prophetiam de successione Comnenorum.[2]
Obitus: 24 Septembris 1183; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Memoria
Alexius fuit filius Manuelis I Comneni et Mariae Antiochenae. Anno 1180 promisit se nupturus Agneti filiae Ludovici VII regis Franciae (aut, ut quidam asseverant, in matrimonium duxit). Patre mortuo, die 24 Septembris 1180, Alexius factus est imperator sub tutela matris Mariae Antiochiae amantisque eius Alexii Comneni protosebasti. Anno 1182 sobrinus Andronicus urbem invasit, protosebastum imperatricemque interfecit; anno 1183 se imperatorem proclamavit, Alexium ipsum necavit, Agnetem in matrimonium duxit.
Nexus interni
Fontes rerum gestarum Alexii II Comneni
recensereNotae
recensere- ↑ Medlands
- ↑ Nicetas Choniates, Historia p. 169 van Dieten
Nexus externi
recensere- "Alexios Komnenos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- Pagina de Alexio II ab Andrea Stone scripta apud situm "de Imperatoribus Romanis"
Bibliographia
recensere- Charles M. Brand, Byzantium Confronts the West, 1180-1204. Cambridge Mass.: Harvard University Press, 1968
- K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 155, vol. 2 pp. 454-471