Unam legis e paginis de
disserentibus

Amīrālis[1] seu emirus[2] (Arabice امير 'imperator, dictator, phylarchus'), figuris latinis complurimis ac variis.[3]

Primum titulus proli Mahommeti datus, dein aliquot post saeculis variis regulis et praefectis dabatur.

Verbum etiam in rebus minus gravibus adhibetur, exempli gratia, qui mystagogus in urbem Meccam dicitur emir hadji, praefectus classis emir al-bahr, unde linguis Europaeis amiralis marinus (hodie modo admiralem dictus.)

Caliphae Ottomani titulo Amirmumnes, id est emir al mumemnin 'imperator fidelium' utebantur.

In nonnullis huius aetatis civitatibus Arabicis, rex hoc titulo, aliis regis progenies, praesertim filius successurus, designatur.

Hodie titulus armiralis ut dux civitatis in Cuvaitum, Quataria et Emiratu Arabici Coniuncti utetur.

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Emirus Emirorum" (vide p. 635 apud Google Books).
  3. Amirallus, amiralius, amirarius, amiraldus, admiralis, admirallus, admiralius, admirararius, almirallus (paene omnes huius verbi figurae adiciunt articulum Arabicum ال al, quod saepissime امير sequitur) ex etymologiis falsis vidimus quoque formas verbis Latinis adsimilatas: admirabilis, admirandus, admiratus. Latinitate pura est phylarchus.


  NODES
languages 1
os 2
text 1