Amphipolis (Graece Ἀμφίπολις) erat urbs Graeca antiqua ad Strymonen flumen non procul a mari posita (viginti quinque stadia ab ostio fluminis aberat). Ruinae circiter 80 km a moderna Thessalonica ad ortum solis iter facienti absunt. Urbs antiqua a stratego Atheniensi Hagnone 437 a.C.n. condita est in loco antea Ennea Hodoi ("novem viae") appellato. Bello Peloponnesiaco ab Atheniensibus ad Lacedaemonios persuadente duce Brasida transeunt.

Situs urbis

Historica

recensere

Iam circa 497 a.C.n. Histiaeus, tyrannus Milesius, oppidum in hoc loco quem a Dario acceperat aedificare volebat et a ducibus Persicis qui Thraciam tum subigebant impeditus est qui Dario scribebant periculosum esse hominem Graecum in tam opportuno loco urbem condere sinere[1]. Post triginta duo annos Athenienses decem milia colonorum eodem deduxerunt qui Drabesci a gente Thracica Edonum caesi sunt[2]. Post viginti et octo annos Hagnon, vir Atheniensis, e portu Eione ad Strymonis ostium profectus Edones expulit et nomen Amphipolim novae urbi indidit quam munivit illa parte qua a flumine non tegebatur. Commercium metallorum et lignorum ad naves aedificandas ibi floruit. Magnum damnum accepit igitur Foedus Delium cum bello Peloponnesio dux Spartanus Brasidas hieme 424/3 a.C.n. urbem ex improviso cepit libertatem incolis pollicitus qui mixta origine erant[3]. Nec umquam Athenienses urbem rursus capere potuerunt quamquam iratiː magnus exercitus Cleone duce 422 a.C.n. missus cladem accepit qua dux uterque et Brasidas et Cleon perierunt. Et Amphipolitani Hagnonis monumentis deiectis Brasidam ut heroem et conditorem abhinc coluerunt. Libertatem anno 357 a.C.n. amiserunt cum Macedonum rex Philippus II urbem regno suo subiunxit, quam postea Athenienses ab eo bello et colloquiis frustra repetiverunt[4].

Amphipolis est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

  1. Herodotus, Terpsichore 23
  2. Thucydides I.100.3 et IV.102.2. Herodotus, Calliope 75
  3. Pauci Athenienses enim ibi habitabant cf Thucydides IV.106.1
  4. Philippi epistula 20-23. Demosthenes, In Aristocratem 14 et 116 et 149-150.

Plura legere si cupis

recensere
  • Dimitri Lazaridis, "La cité grecque d'Amphipolis et son système de défense", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1977ː194-214
  • Johannes Papastavru, Amphipolis : Geschichte und Prosopographie. Lipsiae, Dieterich'sche Verlagsbuchhandlung, 1936

Nexus externi

recensere
  NODES