-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Anna Bolena (nata 1507 loco non noto, mortua Londinii 19 Maii 1536), vel Anna Bolina, secunda ex sex uxoribus Henrici VIII regis, regina Angliae et domina Hiberniae, erat mater Elisabethae I, posterioris Angliae reginae. Thomae Boleni et Elisabethae Hauardae filia erat. Maria Bolena et Georgius Bolenus Annae soror fraterque erant.

"Anna Bolina, Uxor Henri(ci) Octa(vi)"

Anna Bolena ministra uxoris Henrici primae Catharinae Aragonensis venit ad palatium regis Angliae, ibique amata facta est regis. Quod Catharina non heredem throni marito cupitum pepererat, rex 1532—uxore invito atque papa minime annuente—matrimonium cum Catharina esse inritum declaravit et in matrimonium duxit 1533 Annam Bolenam. Haec causae erant divisionis ab Ecclesia Catholica conditionisque Ecclesiae Anglicae.

Anna Bolena educata est in palatiis regum Galliae et Belgii. Maxime docta auctoritatem Europaeicam pertinentem ad vestes cultusque ad palatium tulit. Tempus quo fuit regis amata multos reddiderat inimicos suos, et, cum regina esset, non potuit reperire foederatos. Praeterea, ut fontes dicunt, non inversionem tempore necessariam amatae ad uxorem facere potuit. Traditur rivalitatem? controversiasque inter eam et Henricum fuisse.

Filia nata—Elisabetha parta est 7 Septembris 1533—et infante mortue nato (filio) Henricus Annam minime dilexit, etiam quod iam uxorem futuram suam Ioannam Seymour elegerat.

Anna Bolena adulterii multis casibus (inter hos cum musico Marco Smeaton) persecuti causa accusata et 1536 carnificata proditionis magnae causa Londinii. Undecim iam dies post Annae mortem, 30 Maii 1536, Henricus uxorem tertiam, Ianam Seimoram, in matrimonium duxit.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Classical Archives
  NODES
INTERN 1