Dioecesis Parisiensis, ab anno 1622 archidioecesis,[1] est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae in Francia sita, suffraganeae sunt dioeceses Christoliensis, Evriensis-Corbiliensis-Exonensis, Meldensis, Nemptodurensis, Pontisarensis, Sancti Dionysii in Francia et Versaliensis.

Ecclesia Nostrae Dominae Parisiensis, ecclesia cathedralis archidioecesis

Historia

recensere

Lutetia (sive Parisii, sicut post Imperium Romanum dilapsum appellari solebat) sedes episcopalis est a saeculo tertio. Primus episcopus Dionysius habetur. Medio Aevo dioecesis suffraganea erat Archidioecesis Senonensis. Die 20 Octobris anno 1622 Parisii archidioecesis evecti sunt.

Cardinalis Ioannes Maria Lustiger (1981–2005) fuit primus archiepiscopus Parisiensis Iudaeae originis et inter primores Catholicismi Francogallici ducebatur. Inter alia pro scholis religiosis contendit et omni ope atque opera enisus est, ut Iudaei et Christiani reconciliarentur.

His diebus (ab anno 2022) archiepiscopus est Laurentius Ulrich, qui Michaëlem Aupetit successit.

  1. Ad nomen vide: "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Nexus externi

recensere
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
INTERN 1