Auctoritas temporibus Romae antiquae fuit notio describens quantum vir in rebus rei publicae gerendis valeat. Ut quisque valuit ita etiam obsequium et facultas eius aestimabatur. Auctoritas enim nom modo in re publica magni momenti fuit sed etiam ei significatio potestatis mysticae quasi heroicae inerat.

Etymologia

recensere

Quod verbum auctor initio ex verbo augere derivatum est re vera significationem seminatoris habuit, quare auctoritas quasi possessio legitima ut fructum operis proprii videtur, etiamsi ei plus obtinationis quam fabricationis inest. Itaque haec auctoritas adaequaverit usucapionem cuiusdam possessionis desertae.

Significatio in re publica Romana

recensere

In rebus togatis auctoritas potestatem senatus (auctoritas patrum) designavit a magistratibus aut plebe exactam. Hac in ratione verbum quasi potestatem legum sanciendarum significavit.

Theodorus Mommsen, indagator saeculi undevicensimi, significationem auctoritatis tali modo descripsit: "plus quam consilium et minus quam imperium, consilium verum non facile neglectu." Cicero de auctoritate ita crevit "Cum potestas in populo auctoritas in senatu sit."

Domi verbum etiam ad subiectos tutelae patriae pertinuit, quod eis necesse fuit a tutoribus eorum concessionem petere priusquam aliquam actionem inire potuerunt. Itaque pater familias e.g. matrimonium filii sui probavit et sanxit.

Auctoritas principis

recensere

Eversa re publica Romana imperatores Romani titulum principis sibi adrogaverunt, quare eis etiam auctoritas principis fuit, id est iudicium supremum de moribus iudicandis.

Aetas media

recensere

Medio aevo papae saepe notione auctoritatis usi sunt postulationem imperii temporalis conservandi causa. Innocentius III sibi potestatem regium coronandorum atque deponendorum vindicavit ratus sibi potestatem supremam inter principes Europae occidentalis futurum esse.

Bibliographia

recensere
  • Rafael Domingo Osle, Auctoritas. Ariel, 1999

Nexus interni

Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae

  NODES
Intern 2
languages 1
os 8
text 1