Aurelius Prudentius Clemens
Aurelius Prudentius Clemens poeta "Christianus Horatius" esse dicitur.
De vita
recensereNatus est 348 et scripsit opera poetica post cursum publicum effectum, aetate 56, ab 404, ut in eius Praefatione legitur. Obiit verisimiliter ante casus Romae 410.
Apex vitae eius ultimae fuit peregrinatio ad limina Apostolorum, Romam, quod testatur in poematibus Peristephanon IX, XI, XII.
De operibus
recensereHymnos composuit variis metris lyricis, praecipue dimetris iambicis[1], quos versus Ambrosianos nominant.
- Cathemerinon librum unum (de horis temporibusque festibusque)
- et alterum Peristephanon (ad martyrum laudem).
Hexametro dactylico scripsit
- Apotheosin (de Deo),
- Hamartigenian (de mali origine),
- Psychomachian (de Virtutum pugna intra animam et ad animam capiendam),
- libros duo Contra Symmachum (adversus gentes).
Necnon et (hexametro dactylico) Dittochaeon, de Veteris Novique Testamenti narrationibus composuit.
De posteritate seu receptione
recenserePrudentii opera permulti legerunt per Medium Aevum, specialiter in Caroli Magni aetate.
Pars Prudentii poematum lyricorum in liturgia horarum etiamnunc cantatur vel legitur.
Notae
recensere- ↑ Friedrich Crusius, Römische Metrik. München 1961. S.82: "Prudentius hat seine schönsten Lieder in iambischen Dimetern geschrieben." (Latine: "Prudentius pulcherrima suorum carminum dimetris iambicus usus scripsit.")
Nexus externi
recensereVide Aurelium Prudentium Clementem apud Vicifontem. |
- PRVDENTI CARMINA: LIBER PERISTEPHANON (latine)
- Prudenti Psychomachia (latine)
- De Aurelio Prudentio Clemente in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- De Aurelio Prudentio Clemente in The Christian Classics Ethereal Library (Anglice)