Secundum bellum mundanum,[1] sive secundum bellum mundiale,[2] vel Bellum Orbis Terrarum II,[3] quod in mundo ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, hoc nomine appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Fuit tantae magnitudinis, ut etiam primum bellum mundanum diritate longe antecesserit et ingens adeo numerus hominum occisus sit: primo bello 9 milliones militum ceciderant; secundo bello mundano circa quinquaginta et quinque milliones vitam amiserunt. Dum bellum geritur, sex milliones Iudaeorum interfecti sunt in caede civili quae postea Shoa appellari coepta est, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque nazistis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes adhuc manent vulnus in permultorum hominum mente ac memoria.

Europa tempore secundi belli mundani.
Asia tempore secundi belli mundani.

Regiones

recensere

Bellum vehementissime primo in Europa et Asia gerebatur, deinde in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Germania, Italia, Iaponiaque, quae bellum sua voluntate commoverunt, amicitatis foedus fecerunt. Inter civitates quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia, et Australia. Illae civitates foedere adligatae erant, unde 'adligatae' appellabantur. Ex parte adligatorum, civitates hosticae etiam "Potestates Axis" appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi Romanoque vel Berolinensi et Tociensi.

Initium: Bellum in Europa Asiaque, 1939–1940

recensere

Hitler civitates Germaniae finitimas vastare coepit. Mense Augusto anno 1939, Germaniae et Unioni Sovieticae placuit, ne altera civitas alteram adgrederetur. Hoc pacto, Germania Poloniam die 1 Septembris eiusdem anni invasit. Legiones Polonorum pro patria unam mensem bellabant, legionibus Sovieticis die 17 Septembris quoque invadentibus. Polonia haud multo negotio victa Germani copias mense Martio 1940 contra Daniam Norvegiamque convertunt et Maio in Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum, Franciam irrumpunt, quas terras facile anno fere 1940 vincunt, Lutetiamque occupant. Deinde in Britanniae insulam impetum aerium facere incipiunt. Proelio aerio aliquas post menses confecto Germani se Britanniam invadere non posse viderunt quod copiae Britannicae in Britannia ad Germanos repellendum positae erant. Interea, in Asia Iaponia in Coream anno 1910 incucurrerat et in Mandshuriam anno 1931. Hoc bellum dici potest etiam secundum bellum esse inter Sinam et Iaponiam , 7 Iulii, 1937,[4][5] quod mersum est in secundum bellum mundanum.

Annus 1941

recensere

Depopulata Iugoslavia mense Aprili 1941 et foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii 1941 Hitler insano labore Unionem Sovieticam adortus est. Initio bellum cum Unione Sovietica copiis Germanicis bene evenit.

Mense Decembri, id est die 7 Decembris, Iaponia bello non indicto contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit, tormentis ac telis[6] Portum Margaritarium, castra marina prope Oahu Havaiorum sita, adgressus est. Diebus insequentibus, America Iaponiae, Germaniae, Italiaeque bellum indixit. Iaponia in Asia concitatrix fuit cum in Sinam et Coream et Philippinas invaserit.

Annus 1942

recensere

Die 17 Iulii anni 1942, pugna Stalingradensis inter copias Germaniae et Unionis Sovieticae coepit. Die 4 Novembris anni 1942 exercitus Regni Britanniarum vicit copias Italiae et Germaniae prope El-Alamein in Aegypto. Die 8 Novembris, legiones Americanae et Britannicae in litore Africae Septentrionalis Francicae exposuerunt. Iaponia Indonesiam anno 1942 incucurrit.

Annus 1943

recensere

Die 2 Februarii anni 1943, copiae Unionis Sovieticae vicerunt in pugna Stalingradensi. Die 25 Iulii 1943 Magnum Consilium fascismi abdicationem Beniti Mussolini petivit et Mussolini se a munere Praesis Consilii ministrorum removit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.

Die 23 Augusti 1943, copiae Germaniae victae sunt ab exercitu Unionis Sovieticae in pugna Kurskensi (quae a die 5 Iulii durabat).

Annus 1944

recensere

Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt.

Annus 1945

recensere

Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die supplicio adfectus est.

Die 30 Aprilis 1945, Adolpho Hitler nece sibi conscito, Carolus Dönitz novus cancellarius Germanicus Germaniam expugnatam et victam die 2 Maii anni 1945 dedidit, et ergo die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finem habuit.

Die 12 Aprilis, Roosevelt praeside Americano mortuo, novo praeses Harrius S. Truman bombas atomicas in urbes Iaponicas ici iussit. Die 6 Augusti Hirosima die 9 Augusti Nagasacium eo modo deletae sunt. Haec terribilia et potentissima nova arma Iaponiam ad deditionem pellexerunt, et nam die 2 Septembris secundum bellum mundanum finitum est.

De exitu belli

recensere

Omnibus victoribus dividendi Germaniam libido erat, quae ergo civitas, bello confecto, in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem, dictam "zonam orientalem" (Ostzone) in sua potestate habuit; partes occidentales, "zonas occidentales" (Westzonen, iocose Trizonesia) a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949, binae civitates Germanicae creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae anno 1990 contributae sunt. Sed fines istius zonae orientalis et postea rei publicae Germanicae orientalis ad orientem solum usque ad terminum fluviorum Viadri et Nissae (Oder-Neiße-Linie) pertinuerunt; nam regio Ostpreußen "sub administrationem sovieticam", regio inter Poloniam et Oder-Neiße-Linie) "sub administrationem polonicam" statutae sunt, dum tempore unionis binarum Germaniarum faciendae partes istarum duarum civitatum permanserunt.

Anno 1946 inter iudicia Norimbergensia praecipui viri publici nazistae in ius vocati sunt et multi etiam capite damnati sunt.

Civitates participantes

recensere
 
Milites Civitatum Foederatarum et Unionis Sovieticae inter se ad orientem Albis fluminis mense Aprili 1945 incidunt.

Primae nationes quae belli initium fecerunt (asterisco monstrantur Potestates Axis):

Pelliculae de bello selectae

recensere

Nexus interni

  1. Nuntii Latini 14. Oct. 2011; Ephemeris 15 Nov. 2011.
  2. Ioannes Paulus Papa II, Omni saeculo, litterae decretales (Cracoviae, 8 Iunii 1997).
  3. "De Bello Orbis Terrarum II Acta Documentaque," Documenta Catholica Omnia (Cooperatorum Veritatis Societas, 2006).
  4. Chickering, Roger (2006) (Google books). A World at Total War: Global Conflict and the Politics of Destruction, 1937?1945(Anglice). Cambridge University Press. p. 64. ISBN 0275987108 .
  5. Fiscus, James W (2007) (Google books). Critical Perspectives on World War II. Rosen Publishing Group. p. 44. ISBN 1404200657 .
  6. Confer bombardare in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)..
  7. 7.0 7.1 Quum Iaponia de facto die 15 Augusti 1945 se dedit, deditio eius officialis more recepto die 2 Septembris eodem anno accidit.

Bibliographia

recensere
 
Via Berolini in media urbe post Proelium Berolini; imago die 3 Iulii 1945 facta.
 
Bomba atomica super urbem Nagasacium die 9 Augusti 1945 dissilitur.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad secundum bellum mundanum spectant.



  NODES
Done 2
eth 2
see 1
Story 2