Bellum Pacificum, aliquando Bellum Asiano-Pacificum[1] et Bellum contra Iaponiam appellatum, ad partem secundi belli mundani late spectat quae in Oceano Pacifico, eius insulis, et Asia Orientali (tum Oriens Remotus habita) gesta est. Nomen Bellum Pacificum adhibetur ad theatrum Oceani Pacifici, theatrum Pacifici Meridio-Orientalis, theatrum Asiae Meridio-Orientalis, Bellum Sino-Iaponiense II, et certamen Sovietico-Iaponiense (1945) circumplectenda. Etiam est bellum ubi copia Iaponica versus copias ex Civitatibus Foederatis, Consortio Populorum Angliae, Nederlandia, Francia, et aliis contendit.

Regio belli Pacifici comprehendit Oceanum Pacificum et insulas eorum, inter quae Philippinae, Australia, Indi Orientales Nederlandici, Territorium Novae Guineae, Insulae Salomonis, Sinae, et aliae continentis Asia Meridiorientalis partes.

Milites male instructi Rei Publicae Sinarum impetum Iaponicorum ad finem erga Birmaniam defendebant.

Bellum Pacificum, 7 Iulii, 1937.[2][3] potest dici incipere sensu gravi cum die 7 Iulii 1937 Iaponia Sinam vehementer invaderet post "casum pontis Marci Poli", quod fuit initium belli mundani in Asia. Anterior, Iaponia, gloriae cupidi, bellum cum Sericis anno 1895 et Sarmatis anno 1905 commovit. Iaponia Coream anno 1910 incucurrit et Mandshuriam anno 1931. Iaponici magnas partes Sinarum expugnaverunt et Kuomintang et Communistas ad foedus coegerunt. Itaque dehinc una contra hostes pugnaverunt, sed in alterum fidem non habuerunt.

Secundi belli mundani pars

recensere

Bellum Pacificum factum est pars secundi belli mundialis die 7 Decembris anno 1941, cum Iaponia sine belli denuntiatione contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit, cum tormentis et telis[4] naves et navale (Portus Margaritarum), in castro marino in Oahu Havaiorum adgressa est. Insequentibus diebus America Iaponiae, Germaniae, et Italiae bellum indixit. Iaponia in Asia concitator erat incurrente Serem, Coream, Philippinas, Birmaniam, Cambodiam, Laotiam, Thailandiam Meridianam, etc. Incucurrit Indonesiam anno 1942. Bombae atomis delapsae in Hirosimam et Nagasacium et qua prima est in historia globalis uti armis nuclearis. Deditia Iaponiae est bello in Civitatibus Foederatis 1945. Die 18 Novembris 1951, Hirohito imperator Iaponiae foedera pacis et securitatis cum Civitatibus Foederatis subscripsit.

Nexus interni

  1. Murray et Millett 2001:159.
  2. Chickering 2006.
  3. Fiscus 2007:44.
  4. Confer bombardare in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)..

Bibliographia

recensere
  • Chickering, Roger. 2006. A World at Total War: Global Conflict and the Politics of Destruction, 1937–1945. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0275987108. Google books.
  • Fiscus, James W. 2007. Critical Perspectives on World War II. Rosen Publishing Group. ISBN 1404200657. Google Books.
  • Murray, Williamson, et Allan R. Millett. 2001. A war to be won: fighting the Second World War. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.

Nexus externi

recensere


  NODES
INTERN 2