Carystus
Carystus (Graece: Κάρυστος) est urbicola et demus in Graecia in meridiano insulae Euboeae litore sita. Urbi sunt circiter 5000 incolarum, demo 13602. Non longe ab urbicola surgit mons Ocha, qui - sicut etiam promunturium "Capo d'Oro" (Κάβο ντόρο) - a multis periegetis recretationis causa petitur.
Locus: 38°0′57″N 24°25′13″E
Numerus incolarum: 5 366, 5 362, 4 902, 4 674, 5 112, 3 118
Situs interretialis
Gestio
Demus
recensereCarysti demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:
Unitas popularis | Numerus incolarum[1] |
---|---|
Carystus | 6854 |
Caphereas | 1013 |
Marmarium | 2895 |
Styra | 2840 |
Summa incolarum | 13602 |
Historia
recensereIam a Neolithico locum inhabitatum fuisse sedum vestigiis demonstratur. Loci nomen traditione mythologica a filio Chironis homonymo deducitur.[2] Carystus anno 490 a.C.n. Persis oppugnantibus restitit, decem annis post autem Xerxi, cum Graeciam invasit, naves mittere debuit. Persis reversis anno 475 a.C.n. Cimon urbem expugnavit Carystiosque, ut Athenis foedus et amicitiam darent, coegit.[3] Tempore hellenistico Carystus a (circiter) anno 290 a.C.n. ad Foedus Euboeum pertinebat. Saeculo secundo una cum Euboea sub dicionem Romanorum venit, qui Carystum civitatem liberam declaraverunt. Tempore Romano ab urbe in boreo-occidentem versus magnae lapidicinae marmoris subviridis, quod a Romanis valde aestimatum "Marmor Carystium" vocatum est, constitutae sunt. Marmor per portum Marmarium avectum est.[4]
Medio Aevo locus ad rem publicam Venetiae pertinebat, quod adhuc castrum nomine Castel Rosso decimo tertio saeculo exstructum ad memoriam excitat. Die 29 Augusti anno 1348 Venetiani Genuenses pugna navali apud Carystum commissa devicerunt.
Anno 1470 Carystus a Turcis, qui anno 1832 post Bellum Graeciae liberandae recesserunt. Anno 1832 urbs, quae nomen semper servaverat, usque ad annum 1862 ex rege Ottone Othonupolis nominata est.[5] Aspectui urbicolae largae viae, ampli campi ac aedifica publica saeculi undevicesimi sapore "neoclassico" exstructa notam apponunt. Praeterea sunt multae tabernae ac deversoria, quae aestate hospitibus numerosis omnia ad commeatum necessaria praebent.
Visu digna
recensere- Castrum Venetianum nomine Bourtzi saeculo decimo tertio aedificatum.
- Reliquiae castri Venetiani nomine Castello Rosso anno 1030 erecti.
- Marmoris lapicidinae antiquae in vico Myli.
- Curia a saeculo undevicesimo exeunte repetens.
- Parvum museum inventa Helleneistica ac Romana demonstrans.
- Monasteria Orthodoxa Taxiarches, Sanctus Georgius et Sancta Maura.
Incolae noti
recensere- Diocles Carystius (saec. 4 a.C.n.), medicus et scriptor de rebus medicis
- Antigonus Carystius (saec. 3 a.C.n.), scriptor de rerum variarum et poëta
- Apollodorus Carystius (saec. 4 et 3 a.C.n.), poëta comicus "novae comoediae"
Bibliographia
recensere- M. B. Wallace: Karystos, S Euboia, Greece. In: The Princeton encyclopedia of classical sites. Princeton University Press, Princeton 1976 (in interrete).
Nexus externi
recenserePinacotheca
recensere-
Portus.
-
Castello Rosso.
-
Aspectus a mari.
-
Castrum Bourtzi.
-
Curia.
Notae
recensere- ↑ Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
- ↑ Catholic Encyclopedia
- ↑ Vox Karystos, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.
- ↑ ibidem
- ↑ ibidem