Lucius Claudius Cassius Dio Cocceianus (Nicaeae in Bithynia natus circa annos 155/160; ibidem mortuus post annum 230), filius senatoris Cassii Aproniani, fuit rerum gestarum Romanarum scriptor. Nam Historiam Romanam octoginta libris Graece composuit in qua res gestas, quae sibi quidem memoria dignae videbantur, ab Aenea repetivit atque addidit eventa quae ipse viderat; octo enim Augustos coluit senator Cassius Dio: Commodum, Pertinacem, Didium Iulianum, Septimium Severum, Caracallam, Macrinum cum filio Diadumeniano, Sardanapalum,[2] Alexandrum Severum. Quorum plerosque in Historia sua vituperavit, nedum laudavit (exceptis Pertinace et Alexandro Severo). In lingua Graeca qua utebatur multa idiomata Latina in oculos incurrunt.

Herma imperatoris Septimii Severi cui Dio Cassius primum opusculum dedicavit et cuius adprobatione ad historiam conscribendam confirmatus est. Nec tamen bonus imperator fuisse in Historia Romana[1] dicitur.

De gente

recensere

Cassius Dio claro oratori Dioni Chrysostomo, qui itidem ex Bithynia Romam venerat, aliquo modo cognatus fuisse creditur. Pater eius Cassius Apronianus proconsul Ciliciae[3] et legatus Augusti pro praetore in Dalmatia fuit, de quo ex ipsis scriptis filii certiores fimus. Filius aut nepos eius Cassius Dio anno 291 consul ordinarius et postea praefectus urbi Romae fuit. Historicus Dio Cassius Nicaensis natu quidem erat, sed veram patriam sibi Romam esse arbitrabatur et cum de senatu Romano loquebatur "nos" dicebat. Quin etiam villam ad Capuam possidebat quo ab urbanis negotiis historiae conscribendae causa secedere solebat. Post secundum consulatum tandem missionem ab Alexandro Severo quia pedibus aeger erat impetravit et Nicaeam rediit ubi reliquam vitam in studiosa pace consumpsit[4]

De cursu honorum

recensere

Omnia fere quae de Dionis vita accepimus ex eius ipsius Historia hausta sunt. Commodo regnante senator factus esse putatur quia ab illo tempore sese ocularem testem Romanarum rerum gestarum esse adfirmat[5]. A Pertinace praetor designatus[6], praeturam Septimio Severo iam regnante[7] gessit (194) cui primum librum suum de ominibus imperii dedicavit. Non tamen multos honores ab eo vel a filio Caracalla impetravit. Interea per duos menses Didio Iuliano regnante in maximo metu vixerat quia saepe, cum adhuc privatus esset, adversus eum apud iudices alterius partis patronus egerat atque vitia moresque ei exprobrarat[8]. Circa annum 205 fortasse (vel potius circa 222/223 ut volunt hodie nonnulli eruditi ?) consul suffectus creatus est[9]. Curator Pergami et Smyrnae a Macrino imperatore anno 217 factus est[10], tum ineunte regno Alexandri Severi proconsul Africae (223/224) atque protinus legatus Augusti pro praetore Dalmatiae et Pannoniae Superioris (225-228)[11]. Disciplinam austeriorem restituendam existimabat ideoque a militibus apud praetorianos accusatus periculum vitae sibi contraxit. At ipse imperator tum ei succurrit atque anno 229 consulem II ordinarium secum fecit[12]. Etenim Alexandro Severo, miti principi, historicus noster gratus erat.

De operibus historicis

recensere
 
Imperator Alexander Severus qui Dionem ab inimicis tuebatur atque sibi collegam ad consulatum ordinarium designavit.

Anno 193 Dio opusculum conscripsit de somniis ceterisque ominibus quae imperium Septimio Severo (hoc ipso anno imperator a militibus conclamatus erat) praenuntiaverant atque Augusto novo dicavit :

Cum libellus gratus fuisset postea ei placuit bella civilia quae secuta sunt narrare, quod inceptum a Septimio comprobatum est. Tum Fortuna in quodam somnio visa est eum hortari ut historiae scribendae vacaret ; hoc somnio monitus res belli domique a Romanis gestas ab Urbe condita usque ad annum 229 octoginta libris scribere coepit, quibus priores libellos ad tempora sua insereret ; id opus circa annum 200 coepit (ut ipse asseverat) atque per reliquam vitam ei operam dare non desiit[14] :

De arte Cassiana conscribendae historiae

recensere

Commentatores Dionis omnes Historiam Romanam Thucydidis admiratione imitationeque perfusam esse cognoverunt[15]: etenim non tantum sententias, sed ipsa verba et locutiones, quae raro inveniebantur, ex illustris praecessoris operibus repetivit, quae, cum valde diversis aetatibus aptentur, velut quandam aeternitatem cum humanae naturae tum Fortunae vicissitudinum et moralium praeceptorum ex historiis ducendorum manifestare videntur. Exemplo Thucydidis et ceterorum post illum historicorum antiquorum narrationem rerum gestarum saepe intermittit ut lectorem ad eventorum mutationumque momenta examinanda inducat. Imprimis his in locis longas (nonnumquam longissimas) orationes commenticias in ore eorum hominum ponit quos agere facit: ita lectorem ad rem ipsam adducere vult, ut ea quae in utramque partem dici possunt cognoscat et deliberationem ante oculos habeat proinde ac si ipse rei intersit. Quod cum facit, morem historicorum antiquorum sequitur: cum historicus nostrae aetatis nonnulla ex Ciceronis orationibus excerperet et in appendice operis sui poneret, Dio duas longas orationes quas ipse Graece conscripsit in Arpinatis oratoris ore posuit (libro XLIV de amnestia post caedem Caesaris et libro XLV qua senatoribus persuadet ut Marco Antonio bellum indicant): nec verae sunt nec merae interpretationes sed, e pluribus Ciceronis scriptis concinnatae, et opiniones et genus dicendi eius observant. Simili modo in libro XXXVIII[16] Caesaris contionem apud centuriones Vesontione habitam legimus aliquanto dissimilem eiusdem primo libro de Bello Gallico ab ipso Caesare oratione obliqua relatae[17]. Item aliae longae orationes leguntur: libro XLIV Marci Antonii in Foro Romano super cruento Caesaris cadavere, Quinti Fufii Caleni libro XLVI pro Marco Antonio contra Ciceronem, Marci Agrippae et Maecenatis libro LII in controversia 29 a.C.n. habita utrum libertas populo reddenda an imperium unius principis instituendum esset, libro LV sermo Augusti et Liviae uxoris de poenis coniuratorum, libro LVI Augustus equites senatoresque ad uxores ducendas liberosque tollendos adhortans[18] et laudatio funebris defuncti imperatoris a successore Tiberio in rostris habita[19]... Et adhortationem philosophicam historiae inseruit, scilicet consolationem Philisci cuiusdam[20] ad exsulem Ciceronem a se inventam qua Cicero a philosopho Graeco ad malam fortunam fortiter patiendam et solacio sapientiae utendum invitatur[21]. Ita et doctrinas philosophicas illius temporis in opere suo imponit quae tunc a Cicerone in orbem Romanum divulgatae sunt.

An compilator fuerit

recensere

Hoc tamen inter Thucydiden et Dionem maxime interest quod scriptor Atheniensis res gestas sibi coaevas referebat, Bithynicus senator contra, si quidem a Commodi regno eventorum a sese relatorum testis esse potuit, plerumque iamdiu praeterita narrat quae per priores rerum scriptores cognovit. Omnes fontes quibus uti licebat se legisse decem annis adfirmat, quod quidem verum esse videtur : non tantum historias sed etiam orationes et epistulas et opera philosophica usurpabat, etsi numquam auctores suos nominabat. Ipse tamen sinceritatem fontium reipublicae liberae ab imperatoriis saeculis discernit : nam cum libertas opinandi et quae quisque vellet scribendi vigebat ex ipsa testimoniorum multitudine auctorum contraria scribentium ad veritatem pervenire iudicio suo posse confidebat ; imperatores autem quia quae sibi placent tantum dici scribique sinunt, non sunt fontes idonei ad illorum temporum veritatem inquirendam et quod vulgo traditum est sese repetere coactum confitetur[22].

Facta aliquot per neminem alium nobis tradita sunt nisi per ipsum Dionem, exempli gratia res a Caesare in Hispania Ulteriore anno 61 a.C.n. pro praetore gestae[23] aut proelia inter praetorem Gaium Pomptinum et Allobrogum ducem Catugnatum circa idem tempus commissa[24]. Non tamen dubitari potest quin et ea facta apud priores historicos invenerit Dio. Si omnia scripta antiqua superessent fortasse nihil novi in Historia Romana legeremus. Quapropter nonnulli critici moderni dubitarunt an Cassius Dio merus compilator dicendus esset[25]. Quod iudicium hodie iniquum videri solet quia historiam sui generis conscripsit dum mutatis institutis diligenter animum advertit.

De institutorum studio

recensere
 
Pertinacis aureus qui tres menses tantum regnavit sed optimus imperator fuisse a Dione iudicabatur[26] qui ab eo praetor designatus est.

Non enim omni aetati aequaliter operam dedit: si quidem totum opus mille fere annos, res inter Aeneae adventum in Italiam et Romam conditam gestas ut praeteream, octoginta libris comprehendit, id est ad duodevicenos annos singulis libris, sunt duo libri, liber XLIV de Caesare a coniuratis Idibus Martiis occiso et liber LII de reipublicae forma post Octaviani reditum potissimum eligenda, qui paucos menses tantum continent. Quin etiam inter librum XLI (bellum civile anno 49 a.C.n. incipiens) et librum LII (29 a.C.n.), duodecim libris viginti anni insunt, id est minus quam bini anni singulis libris. Item quatuor libris XLIV-XLVII insunt modo tres anni (44-42 a.C.n. usque ad Philippense proelium). Contra in primis triginta quinque libris hodie deperditis inerant circiter 700 anni, quod efficit vicenos annos in singulis libris. Et a libro LIII usque ad ultimum librum LXXX sunt circiter 260 anni (28 a.C.n.-229), id est paulo minus quam deni anni singulis libris. Unde perspicuum est velut columen totius operis fuisse libertatem paulatim sese corrumpentem ac postremo in monarchiam mutatam necnon commoda monarchiae cum democratia[27] comparata.

Si quidem fere omnia quae ad leges institutaque sive cum fide observata sive violata sive novata pertinent magna cura colligit et saepe cum publicis moribus aetatis suae comparat[28], in aliis rebus quae ei digna memoria tantum memorat[29]. Eventa minoris momenti et personas quae secundas partes agunt praetermittere solet : ita libro XLIV ineunte quem totum occiso Caesari dicavit, quattuor tantum coniuratos nominat (duos Brutos, Trebonium, Cassium), 'taedium lectori ne faceret'[30]. Primo libro de Bello civili Caesar deliberationes in senatu primis mensis Ianuarii diebus anno 49 a.C.n. habitas accurate describit et varias senatorum sententias enumerat, quia demnonstrare vult Pompeium ab inimicis suis ad bellum civile impulsum esse. Contra Dio Cassius illas disceptationes praetermittit et omnia ad Pompeium et Caesarem refert velut ac si fato quodam insuperabili illi duo duces, qui supra ceteros cives eminebant nec parem sibi dignitatem in republica tolerabant, inimicitiae decertandae causa ad bellum civile suscipiendum necessario traherentur. Ut saepe fit, in hoc loco heroicum et tragicum humili historiae humanae praetulit.

A contrario parvum factum paene nullius historici momenti solus exstantium auctorum tradidit : quia duos viros ex eadem gente in idem sacerdotum collegium cooptari non licebat (quam legem per Dionem stetit quin omnino ignoraremus), anno 57 a.C.n. consul Lentulus Spinther filium e gente Cornelia in gentem Manliam per adoptionem transtulit : ita augur fieri potuit nec postea idcirco nomen mutavit[31]. Qua re gesta memoranda Dio demonstrabat quantopere et ipsi primores civitatis spretis ob ambitionem legibus morem maiorum parvi fecerint et rempublicam in diem corruptiorem necesse fuerit in monarchiam mutari.

De fide historica

recensere

Praeter leges et instituta alia res ei cordi fuit, quae nobis quidem absurdior hodie videtur: oracula, portenta ceteraque omina quibus dei mortalibus futura praenuntiare credebantur diligentissime enumerat. Alioqui in rebus bellicis mediocris historicus erat qui ad patheticum et dramaticum spectabat potius quam ad veritatem. Nonnumquam tamen fontem magni pretii sequitur : ne in proeliis quidem narrandis semper et ubique negligendus est!

Errores multi, ut aequum erat in tam vasto opere, a criticis recentioribus deprehenduntur praesertim in chronologia et in geographia: non plures tamen, immo pauciores fortasse quam apud Appianum, ne de Diodoro Siculo loquamur. Nonnumquam tamen illi errores velut ex demontratione suscepta oriri videntur: ita postquam Marco Antonio, Plutarchum,[32] aliosque auctores secutus, obiecerat quod legato suo Ventidio ob Parthicas victorias invideret, addidit Ventidium mortuo demum Marco Antonio triumphasse[33] quod falsum esse per Fastos Capitolinos[34] scimus (triumphavit die 27 novembris anno 38 a.C.n.). Item anno 56 a.C.n. dum de crescente certamine et invidia inter Pompeium et Caesarem loqui incipit,[35] quae ad bellum civile rempublicam Romanam praeceps datura erat, Lucensis pacti obliviscitur quo eo ipso anno triumviratus confirmatus et renovatus est quodque apud multos auctores memoratum invenimus.[36] Qui errores vel omissiones non necessario voluntarii iudicandi sunt sed Dioni demonstratione sua elato facta cum assertionibus suis non congruentia in mentem non veniunt. Inconcinnitatibus quibusdam quoque lector occurrerit cum Dio Cassius fontes diversos male inter se consutos iuxta ponit : ita libro 48 fontem Octaviano triumviro faventem diu sequi videtur cum subito eum accusat quod senatores Perusinos patris Iulii Caesaris Manibus immolasset et ita sacrificia humana renovasset,[37] quamquam erant scriptores alii qui Octavianum a militibus suis impulsum esse dicerent ut de paucis, velut invitus et coactus, supplicium sumeret.[38]. Inconstantiam eiusdem generis in aestimatione philosophi Senecae iam animadverterat Michael Montanus[39]

In summa de praeteritis rebus pretiosum testimonium nos reliquit Dio Cassius, iusta suspicione tamen et iudicio critico recipiendum. Res vero suae aetatis quibus ipse interfuit aut a testibus audivit peculiari cura sese relaturum esse pollicebatur,[40] nec dubium est quin ad cognoscenda regna Commodi Severique eorumque successorum relatio Dionis etiamsi mutila ad nos pervenit et ad omnia arcana imperii ipse non admissus est, fons primi ordinis habeatur.

De posteritatis aestimatione

recensere

Medio aevo Dio Cassius in Europa occidentali ignotus erat, in imperio Byzantino contra fons praecipuus ad historiam Romanam et Iohannis Antiochensis (Ίστορία χρονική) et Ioannis Zonarae in Epitome Historiarum et Ioannis Tzetzes in Chiliadibus. Quin etiam a Xiphilino monacho abbreviatus est, et excerpta eius operis per rerum genera digesta simul cum aliorum historicorum iussu Constantini Porphyrogeniti collecta.

Sedecimo saeculo, tempore Renatarum Litterarum, eruditi testimonio quidem Dionis utebantur, hominem ipsum ob malignitatem non amabant. Michael Montanus, qui Plutarchum magnos viros Graecos et Romanos in Vitis ut heroas extollentem praeter ceteros auctores diligebat atque Senecam admirabatur, scribebat 'adeo nihil sani Dionem Cassium de rebus Romanis iudicasse ut a Caesare et Marco Antonio contra Pompeium et Ciceronem steterit'.[41] Nec dubium est quin Dio Ciceroni iniquus fuerit ; sed homines cognorat nec de natura humana optime sentiebat'.[42] In ipsis victoriis Caesarianis plus Fortunae et adversariorum erroribus tribuit quam prudentiae vel providentiae ducis nec tamen adversarum partium fautor dici potest. Iustus Lipsius simili modo Senecam, illum stoicismi apostolum, delicias suas, his verbis vindicandum suscipiebat: "Credo iudicii quaedam morumque perversitas [Dioni] fuit quae eundem illum in Ciceronem exacuit, quae in Cassium, Brutum omnesque bonos. Caveat ab his, moneo, iuventus.[43]"

Quod in peius etiam vertit cum ad philosophos Francogallicos octavi decimi saeculi venitur, eo magis quo Dio Cassius monarchiae laudator erat. Historicus Crevier et scriptor Dionysius Diderotus Dionem 'aeternum omnium virtutum Romanarum calumniatorem' appellabant[44], Voltaire in quadam epistula vilem scriptorem, vilem adulatorem[45]. Nec eruditi saeculi noni decimi aut vicesimi ineuntis ad laudanda Dionis merita multo proniores fuerunt. Nuper demum aequiorem aestimationem nactus est Dio Cassius apud historicos non tam mendaces panegyricos magnorum virorum legere cupientes quam nova elementa invenire quibus freti propius veritatem accedere possent: nam maledicta quoque, etiamsi mendacia esse potuerunt, a Dione non excogitata ex nihilo sunt sed e priscis scriptis sumpta. Multa enim nos docet Historia Romana Dionis Cassii et his novissimis annis multi indagatores huic operi animum adverterunt et studia Cassiana maxime viguerunt.

  1. Libris 75-77.
  2. Hoc nomine enim Elagabalum designare solebat,
  3. Dio Cassius libro 69 = Xiphilinus 242 et libro 73(7) = Xiphilinus 271.
  4. Xiphilinus 357.
  5. LXXIII.4 et 7 et 18 = Xiphilinus 269 et 271 et 278.
  6. 74.12 = Xiphilinus 289.
  7. Hist. Rom LXXIII.12.
  8. 74.12
  9. 77.16 = Xiphilinus 325
  10. 80.7.
  11. 80.22 = Xiphilinus 356.
  12. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1014-1015
  13. Cassius Dio, Historia Romana 73.23, cf. 75.3.
  14. Cassius Dio, Historia Romana 73.23.
  15. Photius, Bibl. 71. Litsch (1893), Kyhnitzsch (1894) etc.
  16. XXXVIII.39-46.
  17. BG I.40.
  18. LVI.2-9.
  19. LVI.35-41.
  20. Qui fuerit vel an omnino fuerit difficile dictu est.
  21. XXXVIII.18-30.
  22. LIII.19.
  23. XXXVII.52-53.
  24. XXXVII.47-48
  25. Freyburger‑Galland M. L. (2003), « La conception de l’histoire chez Dion Cassius », in Grecs et Romains aux prises avec l'histoire p.109. Cf ibidem Guy Lachenaud, "Dion Cassius homme de culture ou plagiaire impénitent", pp.97-108.
  26. Libro 74.
  27. Nobis respublica Romana oligarchia potius quam democratia fuisse videtur, sed Dio aliter sentiebat.
  28. E.g. 55.23-26. 60.4 et 7 etc.
  29. I.2.
  30. XLIV.14.
  31. XXXIX.17.
  32. Marcus Antonius 34.
  33. IL.21 Cf. XLVIII.41. Errat fortasse etiam quia sub imperatoribus triumphum legatis decernere nefas erat.
  34. Et Plutarchum, Antonius 34
  35. XXXIX.25-27.
  36. E.g. Plutarchus, Pompeius 51 et Crassus 14.
  37. XLVIII.14. Confer Suet. Aug. 15. Seneca, Clem I.11. De genuitate huius facti inter modernos auctores non constat.
  38. Appianus, Bell. civ. V.201. Velleius Paterculus II.74.
  39. Essais II.32
  40. 73.18
  41. Essais II.32
  42. E.g. LII.34.
  43. Commentarius ad Tacitum, Annales XIII.42.[1]. Sic respondet ad accusationes quae libris 61 et 62 Historiae Romanae legi poterant.
  44. Essai sur les règnes de Claude et de Néron, XCIX
  45. Epistula ad Praesidentem Hénault (1768, 26 février) [2].

Bibliographia

recensere
  • CG Cobet, 'Ad Dionem Cassium', Mnemosyne 1882(10) : 193-210.
  • Max Grasshof, De fontibus et auctoritate Dionis Cassii Cocceiani, Bonnae : typis Carthausianis 1867.
  • Horst Jaeger, De Cassii Dionis librorum 57. et 58. fontibus, dissertatio inauguralis quam... scripsit Horst Jaeger,... Berolini : typis expressit Ae. Ebering, 1910.
  • Ernestus Kyhnitzsch, De contionibus, quas Cassius Dio historiae suae intexuit cum Thucydideis comparatis, Lipsiae, Typis M. Hoffmanni, 1894 Hic legere potes
  • Aemilius Litsch, De Cassio Dione imitatore Thucydidis : Dissertatio inauguralis quam..., Friburgi Brisigaviae : ex officina C. A. Wagneri, 1893.
  • Paulus Meyer, De Maecenatis oratione a Dione ficta, Berolini, Apud C. Heymannum, 1891
  • G. Vrind, De Cassii Dionis vocabulis quae ad jus publicum pertinent , Hagae Comitis, Bernard Mensing, 1923 Hic legere potes Recensio critica
    • 'De Dionis Cassii historiis', Mnemosyne 1926(54) : 321-347.
  • Rogerius Wilmans, De Dionis Cassii fontibus et auctoritate, Berolini : Typis Starckianis 1835. Hic legere potes
  • I. Will, Quae ratio intercedat inter Dionis Cassii de Caesaris bellis Gallicis narrationem et commentarios Caesaris de bello Gallico. Erlangen, 1901.
  • Bakry Baldwin, 'Historiography in the Second Century Precursors of Dio Cassius', KLIO, 1986(68) : 479-486 Hic legere potes
  • T. D. Barnes, "The Composition of Cassius Dio's 'Roman History'" in Phoenix vol. 38 (1984) pp. 240-255.
  • Estelle Bertrand, "La bataille de Philippes (42 av. J.-C.) dans l’Histoire romaine de Dion Cassius : un aperçu du travail de l’historien", Dialogues d'histoire ancienne 2010(suppl. 4-2) ː 329-342
  • Cassius Dio: Greek Intellectual and Roman Politician (cur. Carsten Hjort Lange), Brill, 2016. [3]
  • Cassius Dion : nouvelles lectures (cur. Valeria Fromentin et aliis), Burdigalae, Ausonius éditions, 2016. ISBN 9782356131751 Recensio critica
  • Michèle Coltelloni-Trannoy, 'La place du thauma dans l’Histoire romaine de Cassius Dion.' KTÈMA : Civilisations de l’Orient, de la Grèce et de Rome antiques, 2017(42) : 219-232
    • "La géographie dans l'Histoire romaine de Cassius Dion" in Histoire et géographie chez les auteurs grecs : du IIe s. av. J.-C. au VIe s. après J.-C. (curantibus Michèle Coltelloni-Trannoy et Sébastien Morlet). Parisiis, de Boccard, 2018 ː 165-184
  • Detlef Fechner , Untersuchungen zu Cassius Dios Sicht der Römischen Republik, Hildesheim, 1986
  • Marie-Laure Freyburger, Aspects du vocabulaire politique et institutionnel de Dion Cassius, Paris : de Boccard, 1997 Recensio critica
    • 'Dion Cassius, un Gréco-romain du IIe siècle' Dialogues d'histoire ancienne. Supplément 2013(9/1) : 77-90 Hic legere potes
    • 'Histoire et autobiographie dans l’œuvre de Dion Cassius' Interférences 2009(5) Hic legere potes
    • 'Homère chez Dion Cassius', Folia electronica classica 2009(18) Hic legere potes
    • 'L'Italie vue par un Bithynien du IIIe siècle', Folia electronica classica 2003(6) Hic legere potes
  • Aemilius Gabba, 'Sulla storia romana di Cassio Dione', Rivista di storia italiana 1955(67) : 289-333.
    • 'Storici greci dell'impero romano da Augusto ai Severi', Rivista di storia italiana 1959(71) : 361-381..
  • Alain Gowing, "Dio's Name" in Classical Philology vol. 85 (1990) pp. 49–54.
    • The triumviral narratives of Appian and Cassius Dio, The University of Michigan press. ISBN 0-472-10294-X
  • Grecs et Romains aux prises avec l'histoire : représentations, récits et idéologie : Colloque de Nantes et Angers [12-15-septembre 2001] (curantibus Guy Lachenaud et Dominique Longrée). - Rennes : Presses universitaires de Rennes, 2003. - 2 vol ISBN 2-86847-736-4
  • D. Harrington, 'Cassius Dio as a military historian' Acta Classica 1977(20) : 159-166 Hic legere potes
    • Cassius Dio, a reexamination, Ann Arbour, 1971.
  • Martinus Hose, Erneuerung der Vergangenheit : die Historiker im Imperium Romanum von Florus bis Cassius, Teubner, 1994. ISBN 3-519-07494-X Recensio critica
  • Adam M. Kemezis, Greek Narratives of the Roman Empire under the Severans: Cassius Dio, Philostratus, and Herodian. Greek Culture in the Roman World. Cambridge University Press, 2014 ISBN 978-1-107-06272-6 Recensio critica
  • J. Kordoš, 'Thucydidean Elements in Cassius Dio', Acta Antiqua Academiae Scientiarum Hungaricae, 2010(50) : 249-256 Summarium
  • Bernd Manuwald, Cassius Dio und Augustus : philologische Untersuchungen zu den Büchern 45-56 des dionischen Geschichtswerkes, Wiesbaden : F. Steiner, 1979 ISBN 3-515-02886-2
  • G. Martinelli, L'ultimo secolo di studi su Cassio Dione, Genova : Accademia ligure di scienze e lettere, 1999.
  • Fergus Millar, A Study of Cassius Dio, Oxoniae 1964.
    • 'Some speeches in Cassius Dio', Museum Helveticum 1963(18) : 11-22 Hic legere potes
  • Ch.L. Murison, Rebellion and Reconstruction. Galba to Domitian. An Historical Commentary on Cassius Dio's Roman History Books 64-67 (A.D. 68-96), Atalantae, 1999 (American Philological Association. Monograph Series, 37). Recensio critica
  • Meyer Reinhold, From Republic To Principate: An Historical Commentary On Cassius Dio's Roman History. Volume 6: Books 49-52 (36-29 B.C.), Atalantae : Scholars Press, 1988 Recensio critica Alia recensio critica
    • 'In praise of Cassius Dio', L'antiquité classique 1986(55) : 213-222 Hic legere potes
  • I.-M. Roddaz, 'De César à Auguste : L'image de la monarchie chez un historien du Siècle des Sévères. Réflexions sur l'oeuvre de Dion Cassius, à propos d'ouvrages récents', Revue des Études Anciennes, 1983(85) : 67-87 Hic legere potes
  • Manfredus Schmidt, , 'Politische und persönliche Motivation in Dios Zeitgeschichte', in: M. Zimmermann (curante) Geschichtschreibung und politischer Wandel im 3. Jh. n. Chr : Kolloquium zu Ehren von Karl-Ernst Petzold (Juni 1998) anlässlich seines 80. Geburtstags, 1999 : 93-117 [4]
  • Ed. Schwartz, "Cassius Dio" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 3 pars 2 (1899) coll. 1684–1722.
  • Benedictus Simons, Cassius Dio und die Römische Republik : Untersuchungen zum Bild des römischen Gemeinwesens in den Büchern 3-35 der "Rhomaika" , W. de Gruyter, 2009. ISBN 978-3-11-022586-0
  • W . Steidle , 'Beobachtungen zum Geschichtswerk des Cassius Dio' , WJA 1988(14) : 203-224
  • P.M. Swan, The Augustan Succession: An Historical Commentary on Cassius Dio' Roman History Books 55-56 (9 B.C.-A.D.14), Oxford, 2004 (American Philological Association. American Classical Studies, 47). Recensio critica
  • Giuseppe Zecchini , Cassio Dione e la guerra gallica di Cesare, Mediolani, 1978.

Nexus externi

recensere


Antecessores:
Quintus Aiacius Modestus Crescentianus II et Marcus Pomponius Maecius Probus
Consul
229
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Severo Alexandro Augusto III
Successores:
Lucius Virius Agricola et Sextus Catius Clementinus Priscillianus


  NODES
Association 2
Idea 1
idea 1
iOS 6
languages 1
mac 2
OOP 1
os 91
text 3