Castellum Colymense Medium
urbs in Russia
Castellum Colymense Medium[1] vel nunc Urbs Colymensis Media (Russice Среднеколымск) est urbs Iacutiae. Ad Colymam fluvium in ostio Ancudincae fluvii sita est. Incolas 3118 anno 2023 habuit.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 67°27′0″N 153°42′0″E
Numerus incolarum: 3 118
Situs interretialis
Locus: 67°27′0″N 153°42′0″E
Numerus incolarum: 3 118
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Srednekolymsky District
Geographia
Superficies: 20 chiliometrum quadratum
Historia
recensereCondita est ut castellum Sibiricum a Michaele Staduchin exploratore et Demetrio Zyrian cosaco anno 1643; nam tria castella ad Colymam aedificata sunt, hoc, Colymense Inferius et Colymense Superius. Ab anno 1775 inter urbes numeratur, ab anno 1882 districtus Colymensis caput fuit. Locus exsilii fuit; Nicolaus Bobriščev-Puškin Decembrista, Vladimirus Bogoraz ethnographus aliique hic in exsilio vixerunt.
Notae
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 67°27′0″N 153°42′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия |