Catechismus (Graece κατηχισμός) in religione Christiana est collectio principiorum religionis et explicatio eius regularum.

Ludi magister Eslingae.
"Catechismus ecclesiae Genevensis" Ioanne Calvino auctore, Argentorati 1545.

De notione

recensere

Catechismus (κατηχισμός) a verbo κατηχεῖν (κατά + ἠχεῖν) repetitur et ad verbum 'ex alto sonans', metaphorice autem '(per colloquium) docere' valet. Verbum κατηχεῖν a Paulo apostolo (1 Cor 14,19) ad evangelium docendum introductum est. Verbum in Septuaginta ignotum mox (Hebr 5,11ss.) terminus technicus institutionis catechumenatus atque baptismati praeparando fit (Lc 1,4). Schola catechetica Alexandrina Origene administrante in locum scientiae ecclesiasticae medius crescit. Augustinus Hipponensis in libro 'De catechizandis rudibus' institutionem catechumenorum omni cogitatione pertractat, amplificat, doctrinam late patentem auditoribusque sui temporis aptam proponit.[1]

Medium aevum

recensere

Historia catechismi litteris traditi doctrina symboli atque orationis dominicae conscribenda incipit, ad quae saeculo decimo tertio decalogus, septem sacramenta et alia addita sunt. Primus catechismus saeculo octavo ab Alcuino conscriptus est. Manuscripta catechetica medii aevi sunt inter alia 'Catechismus Vissemburgense' (post annum 789) orationem dominicam et symbolum continens et Speculum ecclesiae Edmundi Abindoniensis (fere 11741240) cum decalogo. Opuscula (1256) Thomas Aquinatis de symbolis, oratione dominica et Ave Maria necnon de decalogo et de sacramentis a synodo Westmonasteriensi in palatio Lambethano habito (1281) in unum opus catecheticum coniuncta sunt.

Aevum modernum

recensere

A tempore reformationis omnibus in ecclesiiis multi catechismi conscripti sunt, qui eruditioni religiosae maximi momenti erant.

Magnus ac parvus Catechismus coetus Westmonasteriensis saeculo decimo septimo a synodo Westmonasteriensi editi sunt catechismi maximi momenti ecclesiarum presbyterianarum. Magnus catechismus 196 quaestiones, parvus 107 quaestiones complectitur.
Secundus catechismus Genevensis ab Ioanne calvino titulo 'catéchisme de l’Église de Genève' anno 1542 perfectus forma 373 quaestionum ac responsionum symbolum, decalogum, orationem dominicam et sacramenta tractat.
Catechismus Heidelbergensis titulo 'Catechismus Oder Christlicher Vnderricht wie der in Kirchen vnd Schulen der Churfürstlichen Pfaltz getrieben wirdt' anno 1563 editus ex 128, postea 129, quaestionibus ac responsionibus constat.
  • Ecclesia Anglicana: Catechismus ecclesiae Anglicanae anni 1553 (et denuo revisus 1572) cum titulo 'A Catechism that is to say an Instruction to be learned of every person before he be brought to be confirmed by the Bishop' cum 25 quaestionibus symbolum, decalogum, orationem dominicam et sacramenta continet.
  • Ecclesia Catholica Romana:
Petrus Canisius anno 1555 catechismum nomine 'Summa doctrinae christianae' publicavit, qui mox imprimis in scholis in usu erat.
Robertus Bellarminus varias litteras catecheticas, quae approbationem papalem acceperunt, publicavit, inter quas 'Dottrina Cristiana breve' (brevis doctrina Christiana), "Dichiarazione più copiosa della dottrina cristiana" (interpretatio copiosior doctrinae Christianae, 1598) et 'Dichiarazione del Simbolo' (interpretatio symboli, 1604).
Anno 1566 Catechismus Romanus iussu Concilii Tridentini promulgatus est potissimum parochis adiuvandis destinatus. Qui et in multas linguas vernaculas versus est.
Multi alii catechismi postea ad varios usus editi sunt. Postremo anno 1992 (sive definite anno 1997) novus Catechismus Catholicae Ecclesiae.
  1. Historisches Wörterbuch der Philosophie online, vox 'Katechese', visum die 9 Decembris 2024.

Si plus legere vis

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad catechismum spectant.
  NODES
admin 1
INTERN 2