Circulus est administrativa variarum civitatum pars a Medio Aevo exeunte constituta.

Historia: Circulus medio aevo exeunte et novo aevo ineunte

recensere

Medio aevo exeunte, vocabulum circulus (a quo verbum Theodiscum (be)zirc/(be)zirk eodem sensu profectum est) terram limitibus definitam sive regionem denotare potest, imprimis autem gradum partis administrativae.

Anno 1500, Maximilianus I Romanorum Imperator, ut meliorem administrationem imperii consequeretur, circulos imperii instituit, quorum quisque complures imperii terras amplectebatur. Ab anno 1510 erant decem circuli imperii, qui usque ad annum 1806 permanebant. Hi circuli imperii etiam in Instrumento Pacis Osnabrugensis et in Instrumento Pacis Monasteriensis pluries nominantur.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Circulus imperii.

Notio circuli etiam ad minores terras denotandas adhibebatur, sicut Circulus Egranus, Circulus Pelsinensis, Circulus Pragensis, etc.[1]

Circuli hodierni

recensere

Maria Theresia edicto diei 24 Iulii 1753 terras domus Habsburgensis (exemplo Bohemiae) in circulos (Theodisce Bezirk), qui essent officia? principis in regionibus, dividi iussit, quod multis repugnantibus ubique factum est, terris Belgicis Hungaricisque exceptis.

Anno 1868, cum potentia imperatoris sit deminuta, circulis, ex tunc solis legibus (et non iam finibus imperatoris) subiectis, ambitus et munera conciliata sunt, quae usque ad annum 1918 immutata permanserunt. Etiam res publica Austriaca post 1918 circulos regiminis imperialis retinuit, et post annos Nazismi, cum terra Marchionis orientis (ut Austria tum nominabatur) in Landkreise (circuli rurales) et Stadtkreise (circuli urbani) more Germanico divisa erat, redintegravit. Hoc tempore Austria dividitur in 84 circulos et 15 municipia.

In Cechia ab anno 2000 sunt kraje, i.e. circuli.

Germania

recensere

Circulus Theodisce Kreis appellatur; quapropter Germania in Landkreise (circulos terrestres) et municipia (sive circulos urbanos) dividitur.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Circulus terrae.

Helvetia

recensere

In Helvetia circuli sunt corpus administrativum cantonum, qui et officia sive districtus appellantur.

Italia: Alta Athesia - Tirolis Meridionalis

recensere

Tirolis Meridionalis circulos habet pares Austriacis, praeterea communitates circulorum in vallibus.

 
Circuli (județe) Romaniae.

Romania in circulos saeculo undevicensimo dividebatur, Franciam imitans. Circuli Dacoromanice județe (a verbo Latino iudicium) nominantur. Hodie sunt 41 circuli et urbs Bucaresta.

Ujezd, divisio administrativa Russiae mediaevalis et Imperii Russici, interdum ut circulus vertitur.

Res Publica Popularis Sinarum

recensere

In Re Publica Populari Sinarum circulus est corpus administrativum provinciae.

Terrae linguae Anglicae

recensere

In terris anglophonis, puta in Britanniarum Regno, circuli district sive borough (praecipue in urbibus) appellantur.

  1. Fridericus de Wit, Regnum Bohemia, annexae provinciae, ut ducatus Silesia, marchionatus Moravia, et Lusatia, quae sunt terrae haereditariae imperatoris. Amstelodami (tabula geographica, post 1680), vide hic.

Nexus interni

recensere
  NODES
admin 7
INTERN 2