Clitoris (-idis, f., nomen scientificum, e Graeco κλειτορίς), lingua Latina antiqua landica (-ae, f.), est sexuale mulierum mammaliumque muliebrium organum. Clitoridem Realdus Columbus anno 1559 sic descripsit:

Glans clitoris (in medio)
Imago trium dimensiva clitoris: 1 Glans clitoridis; 2 Corpus clitoridis; 3 Corpus cavernosum clitoridis; 4 Bulbi clitoridis (Bulbi vestibuli); 5 Urethra; 6 Introitus vaginae; 7 Vagina; 8 Uterus; 9 Vesica urinaria.
Processus igitur hi ab utero exorti prope id foramen, quod os matricis vocatur, extra abdomen exeunt, supra pubem ascendunt : desinunt autem in particulam quamdam excelsam in vulvæ apice circumvolutam supra id foramen, unde lotium exit. Et hæc lector candidissime illa, illa preæcipue sedes est delectationis mulierum, dum venerem exercent, quam non modo si mentula confricabis, sed vel minimo digito attrectabis, ocius aura semen hac, atque illac præ voluptate vel illis invitis profluet. Hanc eandem uteri partem dum Venerem appetunt mulieres, et tanquam æstro percitæ virum appetunt, ad libidinem concitatæ : si attinges, duriusculam & oblongam redditam esse comperies : adeo ut nescio quam virilis mentulæ speciem præ se ferat. Hos igitur processus, atque eorundem usum cum nemo hactenus animadverterit, si nomina rebus a me inventis imponere licet, amor Veneris, vel dulcedo appelletur. Non dici posset quantopere admirer tot præclaros Anatomicos, tam pulchram rem, tanta arte effectam, tantæ utilitatis gratia, ne olfecerint quidem. Vos autem, qui in has meas lucubrationes Anatomicas legendas incideritis, scitote absque processibus, quos ego vobis paulo antea fideliter descripsi, neque mulierem aliquam in Veneris amplexibus delectationem percepturam fuisse, nullos fœtus concepturam. Non enim absque mutua maris, et fœminæ voluptate concipi posse crediderim. Sed de his satis.
– Realdus Columbus, De re anatomica (1559), Lib. XI, De visceribus, Cap. XVI, De utero, sive De matrice
Clitoris est organum centrale voluptatis sexualis pro omnibus mulieribus, quamquam sensus diffusionis vaginae, quae numquam succedit in reposito clitoris. Quia clitoris correspondet penis (…) mulier normali non potest sine illa contactum delectabilem experiri, sicut vir sine penis experiri potest.
– Marie Bonaparte, Narjani, A. E.: Considérations sur les causes anatomiques de la frigidité chez la femme. In: Journal Médicale de Bruxelles. 27. April 1924, S. 776.


Bibliographia

recensere
 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!


  NODES