Codex Calixtinus vel Liber Sancti Iacobi est conlatio documentorum anno 1140 circiter scripta ad sanctum Iacobum apostolum celebrandum. Monumentum est praecipuum peregrinationis Compostellanae.

Sanctus Iacobus in Codice Calixtino pictus

Historia

recensere

Ad maiorem auctoritatem ei conlationi dandam, auctores introduxerunt litteras pseudepigraphas papae Callixti II (iam defuncto), unde venit nomen "Codex Calixtinus." Aimericus Picaudus documenta libri conlegisse censetur.

Antiquissima eius libri recensio, circa annum 1150 descripta, in archivo ecclesiae cathedralis Compostellanae adservata est. Altera recensio antiqua, vulgo "Ripoll" dicta, Barcinone adservata est. Aliae versiones in variis Europae urbibus, praecipue Romae, diffusae sunt.

Editio princeps impressa est anno 1882 a Fideli Fita (Academiae Regalis Matritensis) cum Iuliano Vinson.

 
"Epistula papae Callixti II" (initium huius codicis)

Codex Calixtinus quinque libros habet:

Bibliographia

recensere
  • John Williams, Alison Stones, edd., The Codex Calixtinus and the Shrine of St. James. Tubingae: Narr, 2002 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Codex Calixtinus spectant.
  NODES
languages 1
os 8
text 1