Codex Mendoza est liber pictus Mexicopoli ante annum 1542 manu scriptus. In tres partes divisus historiam geographiamque imperii Aztecorum vitamque huius populi nuper ab Hispanis devicti describit. Iussu viceregis Novae Hispaniae Antonii de Mendoza scriptum esse censetur (cuius nomine appellatur) sed hoc incertum manet. Liber ad curiam Hispanicam missus, a piratis Francicis cum aliis spoliis multis subreptus, ab auctoribus Andrea Thevet, Ricardo Hakluyt, Samuele Purchas, Ioanne Selden olim possessus, Oxoniae hodie apud bibliothecam Bodleianam servatur.

Pagina prima codicis Mendoza. Ad caput videtur signatura Andreae Thevet cosmographe du roi (cosmographi regii Francici) qui hunc librum anno circiter 1553 possidebat

Bibliographia

recensere
Editiones
  • Frances Berdan, Patricia Anawalt, The Essential Codex Mendoza. Berkeleiae: University of California Press, 1997 (Paginae selectae apud Google Books)
  • С. А. Куприенко, В. Н. Талах, edd., Кодекс Мендоса. Kioviae: Видавець Купрієнко, 2013 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad codicem Mendoza spectant.
  NODES