Columna vertebralis
Cognitores
TA A02.2.00.001
Anatomia
Columna vertebralis
Columna vertebralis hominis a latere sinistro visa

Columna vertebralis[1] sive spinalis dorsalis[2] seu spina dorsi[3] est in animalibus vertebratis, ergo etiam in homine, complexus 32–34 ossium, quae vertebrae dicuntur, et discorum intervertebralium, qui inter vertebras sunt. Columna vertebralis corpus sustinet medullamque spinalem teget.

Columna vertebralis hominis in quinque partes divisa est: partem cervicalem, thoracalem, lumbalem, os sacrum fusione vertebrarum ssacralium quinque, os coccygis.

Anatomia macroscopica

recensere

Columna vertebralis trunci corporis sceletus et axialis et curvatus constituit. Distinguuntur functionum causa inter partes cervicalem, thoracalem, lumbalem, sacralem, denique coccygealem. Elementa principalia sunt vertebrae singulares et disci intervertebrales interpositi, at munerum suorum alia pernecesse sunt, ut ligamenta et musculi.

Divisiones columnae vertebralis

recensere
  • Columnam cervicalem e septem vertebris cervicalibus constitutam (pars rubra picta in imagine);
  • Columnam thoracalem e duodecim vertebris thoracicis constitutam (pars caerulea picta in imagine);
  • Columnam lumbalem e quinque vertebris lumbaribus constitutam (pars flava picta in imagine);
  • Sacrum sive os sacrum e quinque vertebris sacralibus constitutum (pars viridis picta in imagine);
  • Coccygem e quattuor fere vertebris coccygeis constitutum (pars violacea picta in imagine), quod sunt reliquiae caudae, quae in plerisque vertebratis adest.

Vertebrae

recensere
  Conferatur pagina principalis: Vertebra.

Ligamenta columnae vertebralis

recensere

Anatomia topographica

recensere

Intra et iuxta columnam vertebralem plures structurae aliorum systematum corporis et columnae coniunctae vel non ei pendentes inveniuntur.

Physiologia

recensere

Munera columnae vertebralis multiplicia sunt, in genere:

  • Complexus diversorum motuum
  • Sustinere diversae vires et externae et internae
  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Triepel, H. (1910). Nomina Anatomica. Mit Unterstützung von Fachphilologen. Aquis Mattiacis: Verlag J.F. Bergmann.
  3. Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003)

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
INTERN 3