Computatrum,[1] sive (instrumentum) computatorium,[1] sive ordinatrum,[2][1] est machina digitalis et electronica quod programmari potest ut sequentias arithmeticas vel logicas (computationes) automatarie faciat. Computatra hodierna genericas operationum copias exsequi possunt, quae programmata appellantur, propter quae computatra varia pensa efficere possunt. Omnis apparatus computatralis est congeries elementorum quae computatrum formant; quae plerumque sunt memoria interna, systema internum (corpus programmatum), et peripherica, arma ad computatrum plene et recte operandum necessaria. Hoc vocabulum etiam ad copiam computatrum quae coniunguntur ut una operentur, sicut reticulum computatrale et fasciculus computatrorum.

setting the input parameters
A Colossus Mark 2 computer being operated by Dorothy Du Boisson (left) and Elsie Booker (right), 1943
Man replacing one vacuum tube out of hundreds in early computer
Black desktop computer with monitor on top and keyboard in front
Purple video game console with attached controller
Smartphone with AMOLED dislay
Rows of large, dark computer cabinets in warehouse-like room
Computatra et apparatus computandi ex variis aetatibus. ¶ Summus ordo: Automatica machina calculatoria (1820) (machina differentiarum) et computatrum aetatis primae (computatrum colossus) ¶ Ordo medius: primum tuborum inanium computatrum (ENIAC) et supercomputatrum (IBM Summit) ¶ Ordo imus: monitor (IBM ThinkCentre S50) cartibulum visificum lusorium (Nintendo GameCube) et Smartphone (Samsung Galaxy S5).

Genus computatrorum quod quocumque facile portari potest computatrum gestabile nuncupatur.

Partes computatrorum

recensere
 
Despectus in computatrum stationis: 1, monitorium, tabulatrum seu quadrum visificum; 2, tabula materna; 3, processorium centrale (CPU); 4, portus ATA; 5, memoria volatilis (RAM); 6, tabula expansionis; 7, fons electricus; 8, discus compactus (DC); 9, discus fixus; 10, plectrologium (claviatura); 11, mus.

Quattuor computatro sunt armaturae partes: organum gubernans, arithmeticum, memoriale, graphicum.

Processorium medium (CPU) est intima computatri pars, quae omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe media processorii pars est; paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.

Programmata computatralia

recensere

Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon ludorum computatralium.

Aetas computatrorum

recensere

Prima computatra electronica annis instruebantur ab 1930 ad 1940 ab Ioanne Atanasov, Americano Bulgaricae originis, sed re vera aetas computatrorum coepere anno 1977 dicitur, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introducerent. Et die 12 Augusti 1981, IBM primum computatrum personale pro mercato? creavit. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERN telam totius terrae anno 1991 nuntiarent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 30 Iunii 2022, 7 933 000 000 hominum interreti utebantur.[3]

Domus effectrices computatrorum

recensere
  • Acer
  • Apple
  • Asus
  • Commodore
  • Compaq
  • Dell
  • Hewlett-Packard
  • Lenovo
  • Samsung

Domus effectrices programmatum computatralium

recensere

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 1.2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  2. John C. Traumpan, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 499, s.v. ordinatrum.
  3. Secundum Statistica interretialia orbis.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad computatra spectant.


  NODES
admin 3
INTERN 5
Note 1