Cumulus stellarum apertus est grex stellarum qui plus quam circiter viginti usque ad nonnulla milia stellarum continet quae satis aequabiles sitae neque in medio confertae sunt. Tamen ab aliis stellis circumiectorum distinguendae sunt. (Greges magis conferti cumuli stellarum globosi vocantur.)

Cumuli stellarum e nubibus molecularibus orti sunt. Materie nubis contracta stellae aequales partae sunt quae vi gravitatis cohibentur. Quo artius stellae congregatae sunt, eo diutius cumulus manet, nam gravitate aliarum stellarum ac cumuli stellarum motione propria ea congregatio paulatim—id est intra deciens ac viciens miliens centena milia ( ad ) annorum—dissolvitur.

Noti atque iam nudis oculis videndi sunt cumuli stellarum aperti Pleiades et Hyadae, quorum uterque in constellatione Tauri situs est. Vix oculis nudis spectari potest Praesepe in Cancro sita.

Pleiadarum in parte interiore nonnullae nebulae gasorum sunt quae luce stellarum caerulearum splendent. Hyadarum stellae anno 1913 ad inventionem diagrammatis Hertzsprung-Russell maioris momenti erant, cum propter stellarum intervalla paene aequa luminositas ex earum magnitudine explorari posset.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere


  NODES