Vide etiam paginam discretivam: Femur (discretiva).
Cutis
Cognitores
TA A16.0.00.002
Anatomia
Cutis hominis
Structura externa cutis hominis

Cutis[1](-is, f.) sive derma (Gr. δέρμα) est systema integumentarium vertebratorum, quod superficiem corporis tegit et multa alia officia perficit. Color cutis non solum inter species differt, sed in eadem specie variat (puta colores differentes inter nationes humanas).

In cute sunt glandulae (amphibiorum mucosae, avium uropygii glandulae, mammalium sudoriparae, quae sudorem ferunt, ut corpus calorem amittat, quae res perspiratio appellatur), vasa sanguinea et nervi (in mammalibus etiam musculi).

Supra cutem eminent denticuli (chondrichthyibus) aut squamae (osteichthyibus, reptilibus autem scuta) vel pennae (avibus) aut pili (mammalibus, inter quos Homo naevos quoque habet).

Bina depressiuncula cutis in buccis sita (praesertim in puellis inventa) gelasinus appellatur.

Natura cutis apud mammalia

recensere

Mammaliorum cuti plana duo sunt: dermis et epidermis. Tela subcutanea infra dermem (etiam hypodermis nominata) invenitur, non pars cutis est.

Anatomia cutis humanae

recensere
 
Aspectus cutis inter homines variat.

Cutis crassitudo inter 1.5 mm et 4 mm variat. Superficiei circiter 1.73 m2 causa pondus prope 10kg—14kg est. Varietates aspectuum externorum melanocytis, sanguine vasisque sanguineis, superficie, velut pilis statuuntur. Explicantur sic variantiae per aetatem, genum, polymorphismos geneticos (variantias genorum), pressionem sanguinis, corporis aquam, textus connectivos; quae omnes, nisi morborum causis, normales inter homines sunt. Subspecies hominis sapientis incognitae sunt, et cuivis distinguiendi conatui, ut distinctio inter "albicolores"[2] et "nigricolores"[3], artificialis, basi biologica carens, est. Tamen effectus earum inter homines (vel greges hominum) permagni possunt esse.

Distinguuntur strata:

 
Strata cutis
  • Epidermis (superficies) cum stratis: corneo, lucido, granuloso, spinoso, et basali (cum melanocytis).
  • Dermis cum vasis tenuioribus et cellulis muscularibus
  • Subcutis cum vasis maioribus et nervis

Epidermis

recensere
  Conferatur pagina principalis Epidermis.

Epidermis stratum externum impedimentum contra contagionem pathogeneris viciniae praebet moderaturque quantitatem aquae relinquenti ex corpore in aerem ut evaporatio. Extrema pars epidermis est tabula cellularum planarum sedentes super cellulas columnarum.

Epidermi sunt strata haec (de superficiali ad profundum):

  • Stratum corneum
  • Stratum lucidum
  • Stratum granulosum
  • Stratum spinosum
  • Stratum basale
  Conferatur pagina principalis Dermis.

Dermis infra epidermem invenitur, quo terminales nervorum sensoriorum, glandulae sudoris, vasa lymphatica, collagenum, folliculi pili, vasa sanguinea, et glandulae sebaceae.

Subcutis

recensere

Subcutis (etiam tela subcutanea, rarius subdermis, hypoderma, et al.) stratum cutis intimum est. Constituta est imprimis ex textibus connectivis. Retinacula et septa nexus inter cutem et structuras profundiores (periostea, fascias) formant.

Morbi cutis

recensere

Gravis morbus cutis hominis est melanoma malignum. Propter viridem bilis colorem cutis hominum gravi morbo iecoris laborantium saepe flava fit (vide icterum).

Nexus interni

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  2. Cutis alba sanguinem abesse requirat (→mors).
  3. Melanino, substantiae in melanocytis formatae, color fuscus est, non niger.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cutem spectant.


  NODES
Done 1