Cytokinum (-i, n.) est notio collectiva proteinorum minorum, quae, dum vel in corpore secretae vel foris applicatae, munera gubernationis et transductionis varia servant. Secundum munum cytokina dividitur in lymphokina, interleukina, chemokina, factores colonias stimulantes. Cytokina omnia pars signorum transductuum receptoria propria stimulant. Nonnulla cytokinorum etiam medicamenta in morbis tractandis adhiberi possunt.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Cytokina intra systemate immunitatis momentum magnum habent.

Etymologia

recensere

Notio cytokini de verbis Graecis κύτος, vas, et κίνησις, motus, derivatur.

Historia

recensere

Ante annum 1957 scientia vira calore inactiva enim effectus resistentiae in cellulis vivis efficere constabat, sed machinationem eius nesciebat[1] Tum Isaacs et Lindenmann, mutua momenta Influenza A virorum inactivatorum et activorum investigantes particulas alienas cum membranis allantoidis "inter-ferre" et ergo proteinum ex cellulis vivis secerni descripserunt[2]. "Interferentia" causa notionem proteini huius interferon delegerunt. Annis sequentibus solum cellulas immunitatis proteina talia secernere putatur tantisper dum anno 1974 Cohen et al. in fibroblastis quoque liberationem docuit et proteinorum secretorum notionem cytokini collectivum proposuerunt.

Cytokinum proteinum

recensere

Cytokina sunt proteina magnitudinis minoris, quod est circiter 5-20 kDa[3] (mensura massae atomicae).

Nomenclatura cytokinorum

recensere

Secundum opera cytokina dividuntur in monokina, lymphokina, interleukina, chemokina, interferona.

Interleukin

recensere

Interleukina (IL) est notio gregorum quattuor cum plus quam quinquaginta proteinis. Maxima interleukinorum de T lymphocytis liberantur.

Monokinum

recensere

Monokina modo de monocytis secernuntur.

Lymphokinum

recensere

Lymphokina (LK) de lymphocytis secernuntur.

Chemokinum

recensere

Chemokina officio chemotaxis servant, igitur cellulas in locos rectos attrahentia.

Interferon

recensere

Interferona sunt pars responsorum immunologicorum. In medicina interferona medicamenta adhibentur.

Factores colonias stimulantes

recensere

Factores colonias stimulantes, FCS, (abbreviatura Anglica: CSF) sunt glykoproteina et incrementum cellularum favent. Quattuor typi noti sunt:

Nexus interni

  1. De historia cytokini. (Anglice)
  2. Isaacs A, Lindenmann J (1957). "Virus interference. I. The interferon". Proc R Soc Lond B Biol Sci 147 (927): 258-67 
  3. Ioannes Dalton

Nexus externi

recensere
  NODES
INTERN 2