Digamma
littera Graeca obsoleta
Digamma[1] (indecl., n.; Graece δίγαμμα) vel digammon (-i)[2] vel digammos (-i)[3] sive vau[4] est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ et Ͷ ͷ scripta, quae sonum vocis [v] et [w] reddebat. Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.[5]
Excepta dialecto Aeolica, digamma mature e lingua Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatus est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.
Nonnulla verba Homerica digammo incipientia
recenserePraesentia digammi in carminibus Homericis metro detegitur et tabellis Mycenaeis vel comparatione cum lingua Latina ceterisque linguis indoeuropaeis confirmaturː
- Fοικος, Latine vīcus.
- Fοινος, Latine vīnum.
- Fέαρ, Latine ver.
- Fέσπερος, Latine vesper.
- Fείκοσι, Latine viginti.
- Fέτος, Latine vetus.
- Fόπα, Latine vox. Ex eadem radice Fειπεῖν et Fέπος.
- Fείρω, Latine verbum.
- Fιδεῖν, Latine videre. Ex eadem radice Fοῖδα (vīdī) et Fεῖδος.
- Fελπίς et Fέλπομαι, Latine volo et voluptas.
- Fέννυμι < Fεσ-νυμι, Latine vestis.
- Fέργον, Germanice Werk aut Anglice work. Ex eadem radice Fέρδω.
etc.
Alia verba consonantibus σF incipiebantː
- σFέ, σFοι, σFόςː Latine se, suus (pronomen reflexivum).
- σFηδύςː Latine suavis.
- σFῆθος, Latine suesco/suetus.
etc.
Notae
recensere- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.5.2.
- ↑ Quintilianus I.4.7
- ↑ Servius, Ad Aeneidem I.292 et 462.
- ↑ Scaurus De orthographia 7.19 Keil.
- ↑ Silimiter et ς' denotat.
Plura legere si cupis
recensere- Olaus Vilelmus Knös, De digammo Homerico quæstiones, Upsaliae, 1872.
- Pierre Chantraine, Grammaire homérique. Tome I, Phonétique et morphologie, Klincksieck, 1958ː cap. IX-X.
- Michel Lejeune, Phonétique historique du mycénien et du grec antique, Parisiis, Klincksieck, 1972, 179-189.