Districtus autonomus Neneticus[1] (Russice Ненецкий автономный округ, Nenetice Ненэцие" автономной округ’) est subiectum Foederationis Russicae, ad eius regionem Archangelopolitanam et districtum foederalem Septentrio-Occidentalem pertinens, metropolim habens Ripam Albam (quae urbs districtus unica est). Die 15 Iulii 1929 ut districtus nationalis formatus est.

Wikidata Districtus autonomus Neneticus
Res apud Vicidata repertae:
Districtus autonomus Neneticus: insigne
Districtus autonomus Neneticus: insigne
Districtus autonomus Neneticus: vexillum
Districtus autonomus Neneticus: vexillum
districtus autonomus Russiae
Civitas: Russia
Locus: 68°50′0″N 54°50′0″E
Nomen officiale: Ненецкий округ, Ненецкий национальный округ
Situs interretialis

Forma

Area: 176 700±1 chiliometrum quadratum
Caput: Ripa Alba
Subdivisiones: Zapolyarny District, Naryan-Mar Urban Okrug

Gestio

Praefectus: Alexander Tsybulsky
Consilium: Assembly of Deputies of the Nenets Autonomous Okrug

Vita

Incolae: 42 224
Sermo publicus: Russica, lingua Nenetica
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Europe/Moscow

Commemoratio

Paean: Anthem of Nenets Autonomous Okrug

Sigla

Siglum autoraedarum: 83

Tabula aut despectus

Districtus autonomus Neneticus: situs
Districtus autonomus Neneticus: situs

Cum districtu autonomo Iamalo-Nenetico in oriente, re publica Komi in meridie atque regione Archangelopolitana in occidente conterminus, a maribus Karensi, Barentsiano et Albo, a in septentrione alluetur, aream 176 810 chm² et 44 111 incolarum (anno 2020 habet. Regionum Russiae numerum incolarum habet minimum.

Petschora flumen regionis est maximum; hic in sinum Petschoricum se effundit. Kara flumen per confinium cum districtu autonomo Iamalo-Nenetico fluit. Pustoosero his locis urbs vetustissima erat. Iugum Timanicum montes districtus sunt. Calguevia et Vaigatia insulae ad districtum pertinent; Caninos promunturium mare Barentsianum a mari Albo, Idolorum caput a mari Karensi separat.

  1. Vide de nomine linguae. Cf. distr. aut. Nentzorum, videas: Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Ненецкий автономный округ.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 68°50′0″N 54°50′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  NODES
Idea 1
idea 1