Haec pagina monstra mythologica tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Draco” appellatur, vide Draco (discretiva).

Draco (-nis, m.), vel dracaena feminae, est monstrum fabulosum quasi ingens reptile, in compluribus totius orbis terrarum cultibus humanis frequens. Saepissime figuratur ut squamatum animal magnum horridumque, sanguinem frigidum habens, quod dicitur in specubus obscuris aut montibus habitare carnemque avide devorare. Varia sunt genera draconum: alii serpentibus similes figurantur, alii dein alas magnas habere, aliique etiam ignem evomere putantur.

Zmey Gorynych, Russicus draco triceps.
Dracones imperiales in moenia novem draconum in Hortis Beihaiensibus Pekini.
Sanctus Georgius draconem interficit. Pictura a Bernardo Martorell anno 1434 aut 1435 facta
Opus tessellatum Graeciae antiquae Cauloniae Italiae repertum cetum (draconem maritimum) ostendit.

Etymologica

recensere

Draco, vocabulum Latinum, a Graeco δράκων (drakon) ductum est. Cuius vocis significationem originariam apprehendemus, cum ad eius basim recurrerimus, hoc est ad verbum δέρκεσθαι (derkesthai) 'videre, cernere'. De ea ratione legimus apud Bruno Snell:[1] eo vocabulo perantiquo inusitatoque in sermone—ut ita dicamus—pedestri aspectum oculorum draconis exprimi. Nequaquam autem secundum Snell draco dicitur de bona vel longinqua acie oculorum, sed eo sensu, quo Caesar[2] dixit Gallos "ne [. . .] aciem (quidem) oculorum (Germanorum) ferre potuisse." Et Homerus et Pindarus aliique poetae vocabulo draconis ea mente usi sunt, ut actum proprium acute cernendi animalium variorum, nec non hominum, denotarent. In fabulis nostrae aetatis legimus leporem a serpente aspectum terrore subito in paralysin depressum torpere. Secundum Snell, Gorgo terribiliter cernens nihil aliud effecit.[3]

Historia significationis

recensere

In poematibus a Vergilio scriptis, vocabulum "draco" 'serpentem', 'anguem', et praesertim 'serpentem magnum' significat.

Manuscriptum MS Harley 3244 est mediaevale bestiarium, circa annum 1260 confectum, et in eo haec imago est prima imago nota draconis quadripedis alati moderni ignivomi formae Europeanae.

Nunc postquam inventi sunt fossiles pterosaurorum Mesozoicorum, saepe imagines draconum faciuntur sine cruribus anterioribus et stantium pedibus posterioribus et carpis alarum, ut steterunt pterosauri.

Nexus interni

  1. Bruno Snell, Die Entdeckung des Geistes. Gottingae Vandenhoeck & Ruprecht 1975, p. 13 s.
  2. Caesar, de bello Gallico 1,39,1.
  3. Similia in lingua Theodisca, nec fortasse solum in ea, animadvertuntur: verbum blicken primo sensu non 'videre' significavit, sed (ut in Deutsches Wörterbuch fratrum Grimm reperitur) 'fulgere, nitere'.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad dracones spectant.
  NODES
HOME 1
Intern 2
languages 1
os 10
text 1