Ducatus Polotiensis[1] (Albaruthenice Полацкае княства, tr. Polackae knjastva; Russice Полоцкое княжество, tr. Polockoe knjažestvo) fuit ducatus Ruthenicus, Polotiam metropolim habens. Ad saeculum decimo formatus, ad Rutheniam (Russiam) Kioviensem pertinebat, ad saeculum duodecimum gradatim ducatus sui iuris factus. Saeculo quarto decimo ad Magnum Ducatum Lituaniae adiunctus, anno 1504 in palatinatum (vaivodatum) transformatus est.

Wikidata Ducatus Polotiensis
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Locus: 55°30′0″N 28°50′0″E
Caput: Polotia

Gestio

Princeps: Rogvolodus, Iziaslaus Vladimiri filius, Vseslav Izyaslavich, Brecislaus Iziaslai filius

Tabula aut despectus

Ducatus Polotiensis: situs
Ducatus Polotiensis: situs

Supponunt aliqui Paltisca urbs a Saxone Grammatico memorata[2] Polotiam fuisse; res a Saxone descriptae circa saeculum VI gestae esse debebant. Sed haec legendaria; anno 862 Polotia primum in Chronica Nestoris memorata est; tunc sub imperio Rurici Novogardiensiumque erat. Anno 980 Polotiam Vladimirus Magnus expugnavit, Rogvolodum ducem occidit Rognedamque filiam euis uxorem cepit. Ab Iziaslai Rognedae et Vladimiri filio ducum Polotiensium gens orta est, quorum Vseslaus Brecislai filius notissimus erat.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatum Polotiensem spectant.


  NODES
INTERN 1