Eleusin[1] (Graece Ἐλευσίς, postea Ελευσίν, denique Ελευσίνα) est urbs ab Athenis 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita. Olim ob sacra Eleusinia, quae inter Graecos cultus maximi momenti numerabantur, notissima erat. Hodie est demus regionalis Atticae Occidentalis unitatis et suburbium Athenarum.

Wikidata Eleusin
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°2′29″N 23°32′43″E
Numerus incolarum: 24 971, 26 121, 23 344, 24 910, 11 190
Situs interretialis
Nomen officiale: Ελευσίνα

Gestio

Procuratio superior: Elefsina Municipality, Commune of Elefsina

Geographia

Superficies: 18.455 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Gela
Despectus in effossiones Eleusinas

Anno 2023 una cum Timisvaria in Romania et Vesprimia in Hungaria titulo capitis culturalis Europaei honoratum est.

De mysteriis Eleusiniis

recensere

Perpauca de sacris seu mysteriis Eleusiniis Demetros et Corae nota sunt propterea quod palam de iis loqui nefas fuit et si quis ea exposuerit, poenam capitalem dedit. R. Gordon Wasson, Carolus Ruck et Albertus Hofmann coniecerunt mystas, ei qui in mysteria initiantur, potionem psychotropicam e Clavicipe purpurea, quodam boleti genere, compositam bibisse ut multa mirabilia viderentur: sacra vero Eleusinia fuisse manifestationem dei cerealis morientis resurgentisque antiquam.

Personae

recensere
  1. Apud antiquos primo forma Eleusīn (-īnis, Acc.: -īnem et -īna et -in) praevalebat, deinde Eleusīna (-ae); formae adiectivae sunt Eleusinius et Eleusinus

Fontes antiqui

recensere
recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eleusin spectant.
  NODES
Done 1