Euripides Stylianides vel litteris Graecis Ευριπίδης Στυλιανίδης (Maroniae natus anno 1966), alumnus Democriteae Universitatis Thraciae atque Universitatis Hamburgensis, est politicus Graecus, qui fuit a die 19 Septembri 2007 ad diem 8 Ianuarii 2009 minister educationis atque rerum religiosarum, primo ministro Constantino Alexandri filio Caramanle, atque fuit a die 21 Iunii 2012 ad diem 25 Iunii 2013 minister rerum internarum, primo ministro Antonio Samara. Hodie Euripides Stylianides sodalis factionis Democratiae novae est.

Euripides Stylianidis.

Nexus externi

recensere
  • Pagina apud Parlamentum Graecum (Anglice)
  • Pagina apud Ministerium rerum externarum (Anglice)
  NODES
chat 3
INTERN 2