Franciscus Liszt
Franciscus Liszt (natus Doborján (Theodisce Raiding) in vico Hungarico in dicione Imperii Austriaci die 22 Octobris 1811; mortuus Baruthi die 31 Iulii 1886) fuit compositor, clavilista, organista, orchestrae conductor, ordinator, educator musicus. Inter eius opera magna sunt Sonata clavili in b maiore, S. 178, Rhapsodies hongroises, S. 244, Symphonia "Faust" S.108.
Obitus: 31 Iulii 1886; Baruthum
Patria: Regnum Hungariae, Imperium Austriacum, Imperium Austro-Hungaricum
Nomen nativum: Franz Liszt
Familia
Coniunx: Maria de Agoult
Proles: Cosima Wagner, Daniel Liszt, Blandine Liszt
Memoria
Vita
recenserePater, quamquam excellebat ipse generis Hungariae antiquitate nobilitateque, fuit vilicus principis Esterházy, sic familiaris Francisci Iosephi Haydn. Novem annos natus, Franciscus Liszt praebuit concentum musicum, quem aliquot maecenates audiverunt, tribuerunt ei pensionem ad studia sex annorum. Pater negotium suum renuntiavit et filium Vindobonam comitatus est, ubi Antonius Salieri et Carolus Czerny eum docuerunt. Biennio post iter Lutetiam fecit, ubi Cherubini eum in conservatorium non accepit, pueros abhorrens mirabiles. Brevi tamen in amore et deliciis urbi toti fuit, ubi appellabatur "le petit Litz" (i.e. Litz minor)?
Anno 1834, Mariam Comitissam de Agoult adamavit, quae amoris causa dereliquit familiam suam. Coniuncte generaverunt tres liberos, unam Cosimam, quam Ioannes de Bülow, posterius Ricardus Wagner uxorem duxit. Convivere autem non potuerunt, amor transitorius fiebat odium. D'Agoult libellum Nadine scripsit, maledicens de Francisco. Deinde Liszt Vimariae occupatus favebat musicae "modernae" Ricardi Wagner, Hectoris Berlioz, et Camilli Saint-Saëns.
Ultimum eius verbum ante mortem suam fuit "Tristan."
Praeclara opera
recensereInter eius compositiones clarissimas sunt:
- Undeviginti Hungaricae rapsodiae (quorum notissima est secunda)
- Tripudium Mortis (Theodisce Totentanz);
- Secundus Concertus Clavile Orchestraque;
- Anni Peregrinationis (Francogallice Années de Pèlerinage)
- Sonata clavili in b maiore, s. 178