Gaius Marcius L.f. Rutilus
Gaius Marcius L.f. C.n. Rutilus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus e plebe quarti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
recensereIpse primus e gente postea clara fuit, Gaius Marcius C.f. Rutilus Censorinus, consul anni 310 a.C.n. eius filius erat.
Cursus honorum
recensereMarcius anno 357 a.C.n. primum consul creatus est. Tum Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus collega Marcii fuit. Cum hic contra Privernates certaret, Manlius bellum Faliscorum suscepit, sed nihil contra hostes effecit. Sed exercitum in castris apud Sutrium tributim adduxit, ut legem de vicesima eorum, qui manumitterentur, constituerunt. Cum senatores legem propter vectigal maius aerarii probarent, tribuni plebis id maxime vitupararent: "Nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum in populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno Gaius Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset[1].
Anno 356 dictator electus est, Gaium Plautium P.f. Proculum magistrum equitum fecit. Eorum duce militesque Romani impetum Etruscorum arcebant et eos vicerunt[2].
Anno 352 iterum consul fuit, nunc cum Publio Valerio P.f. Poplicola. Eo anni res publica aes alienum obaeratorum suscepit, ut concordiam ordinum augeretur. Propter nuntium flase allatum de coniuratione Etruscorum Gaius Iulius Iullus dictator nominatus est. Qui frustra nitebatur, ut duo patricii consules crearentur[3].
Anno 351 primus e plebe censor electus est. Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus collega eius factus est[4].
Anno 344 Marcius consul III erat, una cum Tito Manlio L.f. Imperioso Torquato. Eo anno Templum Iunonis Monetae Romae dedicabatur, sed prodigium dirum secutum est: lapides pluit. Ad supplicandum Publius Valerius P.f. Poplicola electus est[5].
Anno 342 denique quartum consulatus magistratum administrabat, una cum collega Quinto Servilio Q.f. Ahala. Milites in Campania hiemantes ad disciplinam reduxit, ut contra Samnites certare iterum parati essent[6].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Antecessores: Gaius Fabius N.f. Ambustus et Gaius Plautius P.f. Proculus |
Consul 357 a.C.n. cum Gnaeo Manlio L.f. Capitolino Imperioso II |
Successores: Marcus Fabius N.f. Ambustus II et Marcus Popillius M.f. Laenas II |
Antecessores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus IV et Marcus Valerius L.f. Poplicola II |
Consul 352 a.C.n. cum Publio Valerio P.f. Poplicola |
Successores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus V et Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus II |
Antecessores: Marcus Fabius Dorsuo et Servius Sulpicius Camerinus Rufus |
Consul 344 a.C.n. cum Tito Manlio L.f. Imperioso Torquato II |
Successores: Marcus Valerius M.f. Corvus III et Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina |
Antecessores: Marcus Valerius M.f. Corvus III et Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina |
Consul 342 a.C.n. cum Quinto Servilio Q.f. Ahala III |
Successores: Gaius Plautius Venox Hypsaeus II et Lucius Aemilius Mamercinus Privernas |