Georgius Cunturiotes
Georgius Cunturiotes (Graece: Γεωργιος Κουντουριώτης, natus anno 1782 in Hydra insula, mortuus anno 1858 Athenarum) rerum politicarum peritus Graecus fuit.
Familia
recensereNatus est in familia Arbanitarum in insula Hydra. Nepos eius Paulus Cunturiotes dux classis atque etiam vir publicus et bis praeses rei publicae Graecae erat.
Cursus honorum
recensereCunturiotes inter Bellum rerum novarum Graecum ab anno 1821 contra Imperium Ottomanicum fautor libertatis erat, qui pugnam pecunia atque navibus adiuvit. Annis 1823 - 1826 praeses potestatis executivae erat. Ioanne Capodistrias necato anno 1831 praeses senatus electus est. Postea a die 19 Martii ad usque 27 Octobris 1848 Primus Minister fuit. Anno 1858 mortuus est.
Nexus externi
recenserePrimi ministri Graeciae