Gorgones (Graece Γοργόνες, a verbo γοργός 'torvus, terribilis') sunt in mythologia Graeca monstra feminina torvo vultu acutisque dentibus. Quibus monstris serpentes crinium vice funguntur. Lapis fiet, qui oculos Gorgoneos intuitus erit. Gorgones ab artificibus antiquis descriptae non modo immanem depravatamque habent faciem, sed etiam alas aureas et dentes apri unguesque lacerantes exhibent.

Gorgo

Apud Homerum unius modo mentio fit Gorgonis (Γοργώ), cuius caput, quod gorgonium dicitur, in Athenes[1] et Agamemnonis[2] clipeis depictum est. Hesiodus[3] tres numero Gorgones nuncupat — Sthenno, Euryalen, Medusam — quas Phorci et Cetus filias esse dicit. Domum earum in extrema parte occidentali maris posuit — in Libya, ut aliqui voluerunt scriptores recentiores. Sthenno et Euryalen dicit inmortales esse, solam Medusam mortalem ideoque tristia patientem.[4]Euripides in fabula, quae Ion inscribitur, dicit ex Gaea natam esse Gorgo, quae Titanibus contra deos Olympios pugnantibus subveniret. Sed Gorgo ab Athene interfecta est. Ovidius dicit solam Medusam, ab Athene exsecratam, anguineos crines habuisse, concubuerat enim Posidoni, qui auricomam concupiverat Medusam. Sic enim Athene aureas comas huius in angues mutavit.[5]

Notissima est fabula de Perseo et Medusa narrata. Nam Polydectes, Seriphi rex, Perseum misit, qui caput Medusae afferret in dotem Hippodamiae. Perseus ad expeditionem se praeparans lucidum ab Athene accepit clipeum, quo Medusam adspicere posset, quin ipse lapis fieret; praeterea a Herma falcem accepit, et a Nymphis talaria alata et peram, nec non galeam, qua invisibilis fieret. In expeditione Persius lucis ex clipeo repercussus secutus Gorgones dormientes invenit. Cito caput Medusae praecidit. Ex vulnere gigas Chrysaor et equus volans Pegasus prodiit. Reliquae Gorgones magno impetu Perseum persequi coeperunt, qui quidem galeae ope elapsus est. Deinde Athenae dedit caput Medusaeum secum adsumptum, quod illa in aegide sua conlocavit.[6]

  1. Odyssea 11.634.
  2. Ilias 11.36.
  3. Theogonia 270-294.
  4. Theogonia 276.
  5. Metamorphoses 4.787-803.
  6. Apollod. Bibliotheca 2.4.2-3

Bibliographia

recensere
  • Eidinow, Esther (2018) «The horror of the terrifying and the hilarity of the grotesque»: daimonic spaces – and emotions – in ancient Greek literature. Arethusa 51 (3): 209-235
  • Feldman, Thalia (1965) Gorgo and the origins of fear. Arion 4 (3): 484–494.
  • Furtwängler, Adolf (1890) Gorgones und Gorgo. Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie, vol. 1,2, 1695–1727. Edidit W. H. Röscher. Teubner.
  NODES