Gualterius (Walter) Ulbricht (natus Lipsiae 30 Iunii 1893; mortuus ad lacum Dölln apud Berolinum 1 Augusti 1973) fuit vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et sodalis primo SPD, deinde KPD, postremo SED.

Wikidata Gualterius Ulbricht
Res apud Vicidata repertae:
Gualterius Ulbricht: imago
Gualterius Ulbricht: imago
Nativitas: 30 Iunii 1893; Lipsia
Obitus: 1 Augusti 1973; Groß Dölln
Patria: Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Walter Ernst Paul Ulbricht

Familia

Coniunx: Lotte Ulbricht
Proles: Beate Ulbricht

Memoria

Sepultura: The Socialists' Memorial
Gualterius Ulbricht anno 1946.

Iuventus et munus

recensere

Parentes eius sutores fuerunt. Post scholam finitam Ulbricht tirocinium tignarii fecit et hoc munere utebatur. Ab anno 1914 ad annum 1918 miles conscriptus primo bello mundano interfuit.

Ulbricht bis uxorem duxit, annis 1920 et, postquam anno 1950 divortium fecit cum uxore prima, 1953. Secundam uxorem Lottam anno 1935 Moscoviae cognoverat, et iam anno 1946 filiam (natam Russicam) adoptaverunt.

 
Ulbricht apud legati communistorum et socialistarum nationalium ad contionem loquitur. Ad sinistram Iosephus Goebbels sedet.

Cursus honorum in Re Publica Vimariana

recensere

Ulbricht anno 1912 sodalis SPD factus est et post eversionem rerum anno 1918 ad novam factionem KPD accessit. Annis 1926 - 1929 legatus senatus terrae Saxoniae, annis 1928 - 1933 legatus Diaetae Imperii Germanici fuit. Eodem tempore inter duces KPD electus est. Saepe contra Nazistas et factionem SPD censuit[1].

Sub dictatura Nazistarum

recensere

Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Ulbricht clam pro KPD laborare perrexit. Itaque mox Lutetiam fugere coactus est. Postea Pragae pro actis diurnis communistarum laboravit. Anno 1938 Moscoviam fugit. Ab anno 1941, cum Nazistae Unionem Sovieticam supprimebant, in fronte divulgatione orationum milites Theodiscos ad profugendum persuadere conabatur.

Post secundum bellum mundanum

recensere

Ulbricht secundo bello mundano finito Berolinum revertit et factionem communisticam iterum condidit. Anno 1946 legatus senatus terrae Saxoniae Anhaltini electus est et ad annum 1951 mansit. Anno 1946 occupatores Sovietici voluntatem de unificando communismo (KPD) cum democratia sociali (SPD) promovebant. Itaque sodalibus omnibus invitis nova factio SED creata est est, quae mox duce Communistarum dictaturam in oriente parte Germaniae erexit.

Temporibus Rei publicae Democraticae Germanicae

recensere

7 Octobris 1949 Re publica Democratica Germanica condita Ulbricht vicarius praeses consilii ministrorum factus est. Praeterea legatus ad Cameram Popularem erat. Anno 1950 secretarius generalis factionis SED electus est et ab anno 1954 secretarius primus nominatus successor Gulielmi Pieck dux factionis factus est. 5 Martii 1953, cum Iosephus Stalin dux Sovieticus mortuus esset, sodalem Ulbricht tamquam eius fautorem dimitti in animo nonnullorum erat. Sed postquam die 17 Iunii 1953 opifices Berolini contra dictaturam communistarum egerunt, ei magistratum tenere permissum est, ne dimissio signum debilitatis esset. Anno 1960 Ulbricht et praeses novi "Consilii Rei Publicae", quod cum Gulielmus Pieck praeses rei publice mortuus esset, caput novus RDG erat, et praeses novi "Consilii Defensionis Nationalis" factus est et hoc muneribus nitens murum Berolinensem aedificandum praeparabat, plus hominum e re publica in occidentem partem Germaniae fugerent, quamquam brevi tempore antequam aedificari coeptus est, consilia omnia negavit dixitque 15 Iunii 1961: "Nemo murum exstruere in animo habet." (Theodisce: Niemand hat die Absicht eine Mauer zu bauen).[2]. Tamen a die 13 Augusti 1961 murus aedificatus est. Annis proximis nova consilia oeconomica constituebat et Unionem Sovieticam adiuvabat Vere Pragensi finito. Diebus 1728 Septembris Moscoviam et Unionem Sovieticam visitavit.

Cum autem se ipsum et RDG praedicabat, ut exemplum aliisque rebus publicis socialisticis ac praecipue Unione Sovieticae esset, Leonidas Brežnev dux Sovieticus eum a rectione factionis communisticae removendum censuit. Quod 3 Maii 1971 accidit. Praeses consilii rei publicae autem usque ad mortem mansit.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gualterium Ulbricht spectant.
  NODES
camera 2
iOS 2
languages 1
os 15
text 1