Gualterus Spirensis

episcopus catholicus

Gualterus Spirensis[1] (Theodisce Walther von Speier), circa annum 963 natus et 3 Decembris 1027 mortuus, fuit poeta et hagiographus Latinus Germanicus, Spirae episcopus.

Wikidata Gualterus Spirensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 967;
Obitus: 3 Decembris 1031;
Patria: Germania

Vita et opera

recensere

Ab anno 970 ludum litterarum ad ecclesiam cathedralem Spirensem visitabat, Anno 984 poemata sua, hexametro leonino composita, in medio posuit. Primus liber est Libellus de studio poetae, qui et scolasticus; ceteri de vita et passionibus sancti Christophori, quas et oratione soluta tractavit. Etiam epistolae duae ad Hazecham monacham Quedlinburgensem notae sunt. Episcopus Spirensis anno 1004 electus est.

  1. Vel Waltherus, Vvalterus, Waltherius.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • • Catholic Hierarchy
  NODES
languages 1
os 2
text 1