Gudnius Thorlacius Iohannis filius

Gudnius[1] Thorlacius Iohannis filius (Islandice Guðni Thorlacius Jóhannesson, natus Reykiavicae die 26 Iunii 1968) est politicus nullius factionis et rerum gestarum eruditus Islandicus. Die 25 Iunii 2016 praeses Islandiae electus est et munus suum die 1 Augusti 2016 suscepit. Gudnius alumnus est universitatum Warwicensis, Oxoniensis, Reginae Mariae Londiniensis in Anglia atque universitatis Islandiae, ubi etiam professor fuit. De historia Islandiae recentiore scripsit.

Wikidata Gudnius Thorlacius Iohannis filius
Res apud Vicidata repertae:
Gudnius Thorlacius Iohannis filius: imago
Gudnius Thorlacius Iohannis filius: imago
Nativitas: 26 Iunii 1968; Reykiavica
Patria: Islandia

Familia

Genitores: Jóhannes Sæmundsson; Margrét Thorlacius
Coniunx: Eliza Reid, Elín Haraldsdóttir

Credo eius est Primum Caput Iurum humanorum declarationis universalis: "Omnes homines liberi et dignitate et iure pares nascuntur, rationis et conscientiae participes sunt, quibus inter se concordiae studio est agendum."

  1. De forma Latina huius praenominis, vide: Grímur Jónsson Thorkelín (ed.): Eyrbyggia-saga sive Eyranorum historia, Hafniae 1787, p. 344; Finnur Magnússon, ‎Carl Christian Rafn (edd.): Grönlands historiske Mindesmærker, tom. 1, Hafniae 1838, p. 584; vide etiam https://baekur.is/search.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

  NODES