Gulielmus Dindorfius (Germanice: Karl Wilhelm Dindorf, sed non videtur umquam praenomine Carolo Latine usus esse) rerum classicarum scholaris, natus est Lipsiae 2 Ianuarii 1802, mortuus Kal. Aug. 1883.

A prima aetate rem classicam diligebat, et iuvenis adhuc Invernizii editionem Aristophanis perfecit, inter alia. Anno 1828 creatus est professor extraordinarius historiae litterariae Lipsianus, sed professoratum ordinarium, anno 1833 vacantem, non accipiens, ab universitate discessit ut se totum studiis suis daret.

Frater eius, Ludovicus (1805-1871) numquam locum academicum tenuit, et tam seclusam egit vitam ut multi, dubitantes eum exstare, nomen pseudonymum declararent.

  • Euripidis Alcestis ad codicem Vaticanum recensuit Gulielmus Dindorfius. Oxonii: e typographeo academico, 1834 Textus apud archive.org
  • [Gulielmus Dindorfius, ed.] Homeri Carmina et cycli epici reliquiae (2a ed. Lutetiae: Firmin Didot, 1853) (Graece, Latine) (Editio 1853 apud Google Books) Editio 1860 apud archive.org
  NODES