Halicarnassus (-i, f) (Graece: Ἁλικαρνασσός; Turcice: Bodrum) est urbs in oris Cariae, in Asia Minore (hodie Turcia) sita. Fuit urbs natalis Herodoti; ibi etiam stetit Mausoleum, unum e septem miraculis mundi. Halicarnassenses Troezenem tamquam metropolim suam honorabant[1]

Castellum Sancti Petri.
Theatrum Halicarnassi.
Reliqua Mausolei, quod inter Septem miracula mundi numerabatur.
Castellum Sancti Petri aedificatum est ab Ordine Hospitali.

Historia Antiqua

recensere

Antiquitate urbs notissima fuit propter Mausoleum, quod inter septem miracula mundi numerabatur. Urbis notissimus proles autem est Herodotus pater historiae dictus. Praeterea poeta Heraclitus Halicarnasseus et historicus Dionysius etiam ea urbe nati sunt.[2]

Ex anno 480 a.C. Artemisia I, filia Lygdamis, in loco filii nomine Pisindelis urbem moderabatur. Expeditioni regis Xerxis adversus Graecos quinque cum navibus ipsa subvenit[3].Cui prudentiam Artemisiae magni aestimanti, suadere non dubitavit ne pugnam Salaminiam committeret. Saeculo quinto a.C. urbs in Delio foedere Athenis iuncta fuit.

386 a.C. urbs iterum sub dicionem Persarum cecidit. Satrapes Persicus nomine Mausolos Carianus Halicarnassum urbem capitalem regni sui destinavit ibique arcem exstrui curavit. Eo defuncto uxor atque soror Artemisia II. ex manibus eius habenas Cariae Rhodique suscepit. Praeclarissimos artifices, quorum notissimi sunt Leochares, Timotheus, Scopas et Bryaxis, civitatum Graeciae Halicarnassum convocavit, ut splendidum monumentum, quod paulo post ex marito suo Mausoleum vocabatur, aedificarent atque luxuriose ornarent. Basim huius monumenti 33 m × 39 m, cellam vero 36 columnarum ionico more exstructarum, tectum denique pyramem quadriga atque statuis Mausoli uxorisque coronatam fuisse traditur.

Anno 334 urbs ultima copias Alexandri Magni arcuit, ne ora occidentalis Asiae Minoris Persis omnis eraperetur. Memnon Rhodius arcem et portum amplificari iussit, ut sibi subsidio fungerentur. Dura obsessione Alexander demum urbem propriam expugnare potuit, arcem verum etiamnum ab militibus Memnonis occupatam vi capere ante proximum annum non contigit.

Ex fere anno 280 a.C. usque 200 Halicarnassus ad regnum Ptolemarum pertinebat.

Cum Seleucidae civitates Graecas apud litora Asiae Minoris sitas subigere coepissent Romani censuerunt Graecos auxiliandos esse et Antiochum III bellum indixerunt eumque acerbis proeliis repugnaverunt. Atqui urbs mox dicioni Romanorum subiecta denique provinciae Asiae adiuncta est.

Historia Medii Aevi

recensere

Diviso imperio Romano anno 395 urbs ad partem orientalem pervenit. Anno 1420 milites ordinis Hospitalis ibi arcem adhuc exstantem exstruxerunt, cuius quidem Turci Ottomani anno 1523 potiti sunt. Temporibus Ottomanis saepe exules eo missi sunt. Recentioribus temporibus oppidum in vicum piscatorium deminutum est.

Monumenta

recensere

Supersunt temporibus antiquis porta Myndonia cum reliquis veteris muris urbi antiqui, praeterea theatrum opponens mare Aegaeum. Castellum Sancti Petri omnino conservatum exemplum est architecturae crucesignatoriae et Ottomanicae.

Incolae notabiles

recensere

Fontes antiqui

recensere
  1. Herodotus, Polyhymnia 99. Pausanias II.30.9 et II.32.6
  2. Halicarnassei sunt qui Halicarnassi nati sunt, Halicarnassenses autem, qui urbem incolunt. (Georges, Handlexikon ..., s. v. Halicarnassus)
  3. Herodotus, Polyhymnia 99.

Bibliographia

recensere
  • Jean-Pierre Thiollet, Bodream ou rêve de Bodrum, Anagramme Ed., 2010

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Halicarnassum spectant (Bodrum, Halicarnassus).
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
iOS 1
languages 1
os 9
text 1