Hansa[1] vel Hansa Teutonica sive Liga Hanseatica (vulgo Hanse) fuit foedus oppidorum collegiorumque mercatorum plerumque Germaniae septentrionalis, quod duodecimo saeculo ortum, diu commercium in mari Baltico et parte maris Germanici dominatum, post annum 1450 deminutum, denique saeculo septimo decimo potestate privatum est.

Hansa 1241
Urbes hanseaticae

Urbes hanseaticae

recensere

Principales Hansae urbes fuerunt Brema, Hamburgum seu Hammonia et Lubeca.

Aliae urbes Hansicae fuerunt:

Res gestae

recensere

Privilegium Londiniense de mercatoribus Hanseaticis memorabat caupones Hanseaticos anno 1270: "illis videlicet, qui habent domum in civitate nostra Londoniensi, que gildehalla Theutonicorum vulgariter nuncupatur." In Privilegio Londiniensi anni 1282 scriptum est: "mercatores de hansa Alman[ia] in eadem civitate tunc morantes." Id est prima nota verbi Hansa.

Hansa potestate florens

recensere

Hansa Sueciae et Norvegiae alligata Daniae regem Valdemarius IV in bello ab anno 1361 ad annum 1370 gesto vicit. Pax Stralsundae facta est.

Ab anno 1420 ad annum 1435, iterum in Danos bellum gestum est, quia rex Ericus VII vectigal pro navibus angustias Danias transientibus poscebat. Iterum Dani victi sunt. Pax facta est Vordingburgi.

Finis Hansae

recensere

America anno 1492 inventa, mercatura in mare Baltico minoris momenti facta est. Civitates non iam ita ab Hansa debendebant. Anno 1669, ultimae Hansae civitates — Lubeca, Hamburgum, Brema, Gedania, Rostochium, Brunsvicum, Hildesia, Osnabruga, Colonia — ultimo Lubecae congressae sunt.

Bibliographia

recensere
  • Job Weststrate: Des kopmans Hense ende vriheden. Organisatie en structuur van de Hanze, ca. 1300-ca. 1450, Leidschrift, 15, 2000.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hansam spectant.
  Situs geographici et historici:  • Hansaforbundet Store norske Lexikon


  NODES
Intern 2
languages 1
os 10
text 1