Hecate (Graece Ἑκάτη) fuit dea religionis Graecae quae cum compitis, ignibus, magica magisque, divinatione, et herbis tam utilibus quam venenosis coniuncta est. Binas facies gerens depingitur, atque tardius triformis. Trivia, nomen Latinum, illi, sed etiam Dianae, attribuitur. Temporibus mythicis Medea Hecaten maxime omnium deorum venerari atque cultu domestico honorare dicebatur[1].

Hecate saltans, duas faces gerens, ante aram. Oenochoë fictilis Attica ca. 350–300 a.C.n., Capuae in Italia reperta (Museum Britannicum GR 1871.7-22.1).
Hecate triformis. Statua Romana saeculo I p.C.n. ab opere anni fere 420 a.C.n. sculptoris Graeci Alcamenis imitata (Regale Museum Antiquitatum Lugduni Batavorum Pb 136).

De cultu

recensere

In insula Aegina praecipue antiquitus honorabatur ubi mysteria ab Orpheo secundum fabulam condita in eius honorem quotannis celebrabantur. Eius statua ibi adhuc simplex erat (unum caput, unum corpus). Athenis vero ad templum Victoriae Apterae triformis erat.

  1. Euripides, Medea 395-7.

Fontes antiqui

recensere

Bibliographia

recensere
  • William Berg, "Hecate: Greek or "Anatolian"?" in Numen vol. 21 (1974) pp. 128-40.
  • Deborah Boedeker, "Hecate: A Transfunctional Goddess in the Theogony?" in Transactions of the American Philological Association vol. 113 (1983) pp. 79-93 JSTOR.
  • Charles M. Edwards, "The Running Maiden from Eleusis and the Early Classical Image of Hekate" in American Journal of Archaeology vol. 90 (1986) pp. 307-18.
  • Sarah Iles Johnston, Hekate Soteira: A Study of Hekate's Role in the Chaldean Oracles and Related Literature. Scholars Press, 1990. Recensio huius operis.
  • Sarah Iles Johnston, "Crossroads" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 88 (1991) pp. 217-224 JSTOR.
  • Theodor Kraus, Hekate: Studien zu Wesen und Bilde der Göttin in Kleinasien und Griechenland. Heidelbergae, 1960 Recensio huius operis.
  • Ernst Maaß, "Hekate und ihre Hexen" in Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung auf dem Gebiete der Indogermanischen Sprachen vol. 50 (1922) pp. 219-231 JSTOR.
  • Patricia A. Marquardt, "A Portrait of Hecate" in American Journal of Philology vol. 102 (1981) pp. 243-260 JSTOR.
  • Jacob Rabinowitz, "Underneath the Moon: Hekate and Luna" in Latomus vol. 56 (1997) pp. 534-543 JSTOR.
  • W. H. Roscher, "Hekate" in W. H. Roscher, ed., Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie vol. 1 fasc. 2 (Lipsiae, 1890) coll. 1885–1910.
  • Haiganuch Sarian, Zlatozara Gočeva, "Hekate" in Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae vol. 6 (Turici: Artemis, 1992. ISBN 3-7608-8751-1) fasc. 1 pp. 985–1019 [textus] et fasc. 2 pp. 654–673 [tabulae]; Erika Simon, "Nachträge" in volumine supplementario 1 (Dusseldorpii: Artemis, 2009. ISBN 978-3-538-03520-1) p. 238.
  • Sittig, Ernst, De Graecorum nominibus theophoris (Halis Saxonum, 1911) pp. 61-68 Textus apud archive.org.
  • Athanassia Zografou, "Le lot exceptionnel d’Hécate dans la Théogonie d’Hésiode" in Chemins d'Hécate, Presses universitaires de Liège, 2010ː 23-54.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hecaten spectant.
  • Hekate" apud Theoi Project (Anglice)
  NODES
Done 1