Henricus Ioannes vulgo Henrik Johan Ibsen fuit clarissimus etiam fabularum scaenicarum scriptor Norvegiensis more realismo et modernismo etiam feminismo. Operae eius contra mores, traditionem malam populi et tyrannidem maioritatis sunt.

Wikidata Henricus Ibsen
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Ibsen: imago
Henricus Ibsen: imago
Nativitas: 20 Martii 1828; Stockmanngården
Obitus: 23 Maii 1906; Christiania
Patria: Norvegia
Nomen nativum: Henrik Johan Ibsen

Familia

Genitores: Knud Ibsen; Marichen Altenburg
Coniunx: Suzannah Ibsen
Proles: Sigurd Ibsen, Hans Jacob Henriksen

Memoria

Sepultura: Vår Frelsers gravlund
Henricus Hibsen Dresdae circa annum 1870
 
Imago pro dramate Phantasmatum in scaena postica
 
Ibsen in raeda sedens
 
Tabula in Domu Pfieselmeister Berchtesgaden in Bavaria ubi Ibsen saepe ferias egit
 
Patriae cantus, 1914

Filius primus mercatoris divitis origine Danica ruinam pecuniariam perpessi pueritiam modestam peregit. Skien in urbe eruditionem mediocrem habuit antequam anno XV annorum tiro in pharmacopolium "Reimann" Grimstad venit. Hic primum poesim coluit, versus ludibriosos excudens qui urbanos excitaverunt, lyrica ebria quae dominae diligenter legebant atque colligebant. Drama praetitulatum »Catilina« (1850) iuventutem poetae annuntians feliciter evenit. Anno 1850 Christianiam commigravit, scholam serotinam severam apud Heltberg frequentavit et iam menses quinque post examen superavit. Eodem tempore litteris vacavit scribens drama exiguum »Kjæmpehøjen«. Insuper edidit una cum Paulo Botten-Hansen et Aasmund Olavsson Vinje periodicum septimanale politico-satiricum »Manden« (sive »Audhrimer«) quae menses novem post non iam in lucem proferri potuit. Sed finis sui praesentandi impletus est et mense Novembri 1851 Olavus Bull eum in Theatrum nationale Norvegicum Bergam arcessivit; Ibsen ibi usque annum 1857 scaenarum moderatoris atque fabulatoris munere functus est. Quotannis die 2 Ianuarii, quo domus Musarum fundationis anniversarium habuit, novum drama attulit Romanticismo nationali concedens. Tum confecta sunt opera haec: »Sancthansnatten« (1853), »Fru Inger til Østeraad« (1854), »Gildet paa Solhaug« (1855) et »Olaf Liljekrans« (1856). Anno 1857 Christianiam ad Theatrum Norvegicum iit et anno consecuo Susannam Daae Thoresen Bergensem in matrimonium duxit. Christianiae usque annum 1864 mansit quo tempore scripta sunt haec: »Hærmændene paa Helgeland« (1858; narrationes familiarum Islandicarum imitans e.g. »Völsungasaga«; claritatis technicae exemplum bonum argumentis autem violentis), comoedia »(Kjærlighedens Komedie« (1862; satura acris contra notiones matrimonium amoremque spectantes, quam homines indignantes diu disputaverunt), »Kongs-Emnerne« (1863; ibi Ibsen nova tempora canebat).

Auditorio stulto et criticis invidiosis offensus necnon de passiva Norvegiae politica in Bello Germano-Danico excitatus mense Aprili 1864 Christianiae valedicit et praeter Berolinum Romae visendae iit. Simul se patria liberavit mundi historiam amplexurus. Tunc drama de Imperii Romani interitu exarare in animo volvebat; sed antea Scandivanicas res in anima restantes evellebat duobus dramatibus criticis in versibus: »Brand« (1866) et (quasi contrarium) »Peer Gynt« (1867). Populi Norvegici incommoda ibi flagellavit sub persona hominis perfecti respectivi hominis debilis (apud »Peer Gynt«). In ambobus dramatibus se opponebat idealismo vitae rusticae Norvegicae, cuius veneratio caeca tunc mos in multis scriptoribus fuit.

Ibsen anno 1868 Romam linquens Dresdam petivit ubi confecit comoediam socialia eventilantem sub titulo »De Unges Forbund«; talis critica magis magisque in consecuis operibus patefiebat. Tempore magno, quo Imperium Germanicum natum est, drama historicum »Kejser og Galilæer« vere 1873 confecit: de Antiquitatis paganae rixis cum christianismo, de Iuliani Apostata casu. Ibsen usque homo septentrionalis propugnator artis dramaticae omnino novae nationalismo absolutae factus est. Ibsen ex anno 1875 vicissim Monaci et Romae vitam degebat Scandinaviam interdum revisens. In patria tamquam triumphator hospitalissime ovationibus multis exceptus est.

Ab anno 1892 Osloae habitavit. Apparuerunt: »Samfundets Stotter« (1877), »Et Dukkehjem« (1879), »Gjengangere« (1881), »En Folkefiende« (1882), »Vildanden«, (1884), »Rosmersholm« (1886), »Fruen fra Havet« (1888), »Hedda Gabler« (1890), »Bygmester Solness« (1892), »Lille Eyolf« (1894), »John Gabriel Borkmann« (1896) necnon epilogus dramaticus »Når vi Døde vågner« (1899). His operibus citatis et tractatio circumstantium contemporaneorum socialium humanorumque; minime agitur de scriptis quaeritantibus et unam tantum partem tractantibus. Exitur semper ex observatione animae humanae et sortium egregiarum. Amor et odium, quibus poeta laborabat, quaestiones novas gignunt, vetera criticant, nova efficiunt. In omnibus autem optimismus viget, persuasio novi regni spiritalis veritatem atque libertatem personantis. Tamquam technicus dramatis traditiones veterum Graecorum recyclantur. Sunt actus quinque, quibus lente et logice fata longa evolvuntur atque solvuntur.

Denique ne obliscamur poematum eius, quae anno 1871 edita sunt. Eduardus Grieg musicam pro »Dukkehejm« fecit.

Cum tempore suo opera Henrici Ibsen saepe in versione Theodisca in mundo vulgarentur in elencho tituli et Norvegicus et Germanicus inveniuntur, en:

  • 1850: Catilina. (Catilina)
  • 1850: Das Hünengrab (Kjæmpehøjen)
  • 1851: Norma oder die Liebe eines Politikers. (Norma eller en Politikers Kjærlighed)
  • 1852: Die Johannisnacht (Sancthansnatten)
  • 1855: Das Fest auf Solhaug. (Gildet paa Solhoug)
  • 1857: Frau Inger auf Östrot. (Fru Inger til Østeraad)
  • 1857: Olaf Liljekrans. (Olaf Liljekrans)
  • 1858: Die Helden auf Helgeland (Hærmændene paa Helgeland)
  • 1861: Terje Vigen.
  • 1862: Komödie der Liebe. (Kjærlighedens Komedie)
  • 1864: Die Kronprätendenten. (Kongs-Emnerne)
  • 1866: Brand (Brand)
  • 1867: Peer Gynt (Peer Gynt)
  • 1869: Der Bund der Jugend (De unges Forbund)
  • 1871: Gedichte. (Digte)
  • 1873: Kaiser und Galiläer (Kejser og Galilæer)
  • 1877: Stützen der Gesellschaft (Samfundets Støtter)
  • 1879: Nora oder Ein Puppenheim (Et Dukkehjem)
  • 1881: Gespenster (Gengangere)
  • 1882: Ein Volksfeind (En Folkefiende)
  • 1884: Die Wildente (Vildanden)
  • 1886: Rosmersholm (Rosmersholm)
  • 1888: Die Frau vom Meer (Fruen fra havet)
  • 1890: Hedda Gabler (Hedda Gabler)
  • 1892: Baumeister Solness (Bygmester Solness)
  • 1894: Klein Eyolf (Lille Eyolf)
  • 1896: John Gabriel Borkman (John Gabriel Borkman)
  • 1899: Wenn wir Toten erwachen (Naar vi døde vågner)

Bibliographia

recensere
 
Monumentum ante Theatrum Natinonale Osloae
  • Boyesen, Hjalmar Hjorth, A Commentary on the Works of Henrik Ibsen (New York: Macmillan, 1894)
  • Ferguson, Robert (2001) Henrik Ibsen: A New Biography. New York: Dorset Press. ISBN 0760720940
  • Goldman, Michael, Ibsen: The Dramaturgy of Fear, Columbia University Press, 1998
  • Haugan, Jørgen, Henrik Ibsens Metode:Den Indre Utvikling Gjennem Ibsens Dramatikk (Norvegice: Gyldendal Norsk Forlag. 1977)
  • Johnston, Brian: The Ibsen Cycle, Pennsylvania State University Press 1992
  • Koht, Halvdan. The Life of Ibsen translated by Ruth Lima McMahon and Hanna Astrup Larsen. W. W. Norton & Company, Inc., Novi Eboraci, 1931
  • Krys, Svitlana, A Comparative Feminist Reading of Lesia Ukrainka’s and Henrik Ibsen’s Dramas. Canadian Review of Comparative Literature 34.4): pp. 389–409
  • Lucas, F. L. The Drama of Ibsen and Strindberg, Cassell, Londinii, 1962
  • |Moi, Toril (2006) Henrik Ibsen and the Birth of Modernism: Art, Theater, Philosophy. Oxoniae, Oxford UP. ISBN 978-0-19-920259-1
  • Shaw, George Bernard. The Quintessence of Ibsenism (1891).

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Ibsen spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •


  NODES
Idea 1
idea 1
INTERN 2