Henricus vulgo Henri Matisse (natus Castri Cameracensis die 31 Decembris 1869; mortuus ictu cordis Nicaeae die 3 Novembris 1954) fuit pictor et sculptor Francicus modernismo et glutinamento et Fauvismo inspiratus.

Henricus Matisse anno 1933.

Cum Paulo Picasso consuetudinem contraxit, qui amicus competitorque erat.

Matisse in initio advocati munere functus est. Anno autem 1890, cum appendicite laboravisset, pingere incohavit. Anno 1892 iuridica deseruit Lutetiam petiturus, ut picturae classicae studeret. Post annos naturalismi postulationibus cedentes Impressionismus magis magisque eum involvebat atque captabat Aemilio Wéry inspirante. Neque technicas recentiores spernebat. Paulus Gauguin, Paulus Cézanne, Vincentius van Gogh et Gustavus Moreau, quorum opera anno 1899 intelligere studebat, Henrico Matisse viam propriam ostenderunt in coloribus purioribus adhibendis atque in spatio morose atque difficulter disponendo.

Anno 1903 Pointillismus Henrici Gross et Pauli Signac emolumento fuit punctis vibrantibus et penicillis minimis impositis. Matisse autem lineas penicillorum maiores reddere maluit. Anno 1905 tabulas plures confecerat, quas homines quidem excitabant et colores largos amabant, velut Portrait à la raie verte, Madame Matisse (1905), effigiem uxoris. Titulus tabulae autem refert ad lineam largiorem viridem ad eius supercilia atque nasum efferenda. Expositio autem anno 1905 cum Andrea Derain et Mauritio de Vlaminck celebrata terminum technicum novum artis historiae tradidit, quippe qui Feri quidam (Les Fauves) appellarentur. Namque isti artifices colores pinguiores, rerum dissolutionem, fortitudinem emotionalem praeferre videbantur.

Magni aestimatum est genus pingendi cum areis in imagine generose dispositis et mutatione corporum aspectuumque in colorem merum. Inter admiratores fuit e.g. scriptrix Americana Geretrudis Stein. Itaque in saltatoribus ab Henrico Matisse pictis expressio motionum compositionem figurae omnino vincit. Quem animum Matisse in artificia disparilia transtulit e.g. in statuas ex aere factas, in delineationes, in graphicas impressorias.

Ex annis 1920 Nicaeae vixit, ubi naturam ambientem colorum tranquillitate depingere solitus est. Annis inter 1947 et 1951 Vintii oratorium monasterii Dominae Nostrae a Rosario ordinis Dominicanorum expinxit, quod pictor ipse sibi opus maximum declaravit. Ex annis 1940 rebus exsecandis studuit forficulas splendidas creans, e.g. cyclum Jazz anno 1947. Anno 1952 museum in eius honorum inauguratum est Castri Cameracensis.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Matisse spectant.
  • Henrici Matisse Biographia, apud www.artelino.com (Anglice)
  • nexus apud DDB


  NODES
Done 1
see 1