Hiero (Xenophon)
Hiero (Graece Ἱέρων ἢ Τυραννικός) est liber brevis de tyrannide a Xenophonte scriptore Atheniensi, prima parte quarti saeculi a.C.n. conscriptus. Dialogus philosophicus inducitur inter Hieronem I, qui fuit tyrannus Syracusanorum ab anno 478 usque ad annum 467 a.C.n., et Simonidem, poetam Ceum, qui ad aulam eius vivebat.
Argumentum
recenserePrima parte libri (cap. I-VII) Hiero docet tyrannum privatis hominibus miseriorem esse, quia omnes et omnia semper timet et veris amicis caret : ita vitam eius bellum perpetuum esse. Simonides primum rem miratus postremo consentire cogitur. Secunda parte libri (cap. VIII-XI) Simonides Hieroni ostendit quo modo ipse beatior fieri et carior civibus possit, siquidem potentiam suam felicitati civium augendae impendere vellet : ita enim ex tyrannide monarchiam fieri.
Editiones
recensere- Luccioni Iohannes, Hiéron: texte et traduction avec une introduction et un commentaire , Ophrys, 1948. Recensio critica
- Viviana Gray, Xenophon on government, Cambridge university Press, 2007. (Cambridge Greek and Latin classics). ISBN 978-0-521-58859-1.
- Marchant E.C., Xenophon Scripta minora with an english translation, Londinii, Heinemann, 1925. (Loeb Classical library)
- Textus apud Vicifontem Graecum
Si vis plura legere
recensere- Agnese Gallet-Irbe, Réformer la tyrannie: étude du Hiéron de Xénophon , Argentorati, 2011 [1] [Dissertatio doctoris Litterarum gradus capessendi causa scripta]
- Iohannes Hatzfeld. Note sur la date et l'objet du Hiéron de Xenophon. Revue des Études Grecques 1946(59), pp.54-70 [2]
- Alexander Kojève, Tyrannie et sagesse, Gallimard, 1954 (reed. anno 1997 cum Leo Strauss, De la tyrannie, et epistulis ab ambobus auctoribus invicem missis).
- Leo Strauss, On tyranny: an interpretation of Xenophon's Hiero. Novi Eboraci : Political science classics, 1948.
- Carolus Watermann, De Xenophontis Hierone dialogo quaestiones, Monasterii Guestfalorum, 1914 [3] [Dissertatio Academica]