Vide etiam paginam discretivam: Apollonius.

Historia Apollonii regis Tyri est mythistoria antiqua Latine conscripta, quae a fontibus Graecis aut Latinis repetit. Auctor ignotus est; saeculo tertio confecta esse putatur.

Historia Apollonii regis Tyri Medio aevo et Novo aevo incipiente valde accepta saepe descripta, versa, tractata est.

Qui hac in fabula partes agant

recensere
  • Antiochus, rex Antiochensium
  • Filia Antiochi
  • Taliarchus, minister et dispensator Antiochi regis
  • Apollonius, iuvenis Tyrius
  • Filia Archistratae regis, uxor eius
  • Tharsia, filia eorum
  • Lycoris, nutrix Tharsiae
  • Hellenicus, civis Tharsius
  • Stranguillio, vir Tharsius
  • Dionysias, uxor Stranguillionis
  • Philomusia, filia Dionysiadis et Stranguillionis
  • Theophilus vilicus
  • Archistrates, rex Cyrenaeorum
  • Athenagora, princeps Mytilenensis
  • Leno Mytilenensis
  • Vilicus huius lenonis
  • Cives Tharsi, cives et iuvenes Cyrenaei, cives Mytilenenses
  • Iuvenes scolastici III nobilissimi
  • Piratae
  • Medicus et discipuli medici

Quibus in locis res agantur

recensere

Quae res fere agantur

recensere
caput
1 Amor nefarius et scelus Antiochi regis
2 Nutrice consolante filia regis mortem sibi consciscere prohibetur
3 Antiochus petitoribus filiae aenigma dat, ut eos arceat
4 Apollonius iuvenis nobilissimus hoc aenigma solvit
5 Antiochus aenigma solutum esse negat
6 Antiochus clam mittit, qui Apollonium necet; ille autem fugit
7 Antiochus praemium eis, qui caput Apollonii attulerint, ponit
8 Hellenicus, cum Antiochum de hoc praemio certiorem fecerit, tamen mercedem accipere non vult.
9 Apollonius civitatem Tharsiam e fame servare statuit
10 Apollonius civibus frumentum donat et monumento honoratur
11 Apollonius in Africam profectus tempestate maxima naufragium facit
12 In litore piscator quidam eius commiseretur et pallio tegit
13 Apollonius in gymnasio pila ludens admirationem regis Archistratis movit
14 Rex Archistrates Apollonium ad cenam invitat et promittit se miserias eius allevaturum esse
15 Filia regis Apollonium cum dolore cenantem videt et ex eo quaerit, ut sibi casus ostendat
16 Filia regis dolorem auferre cantu conatur; Apollonius autem artem musicae multo meliorem demonstrat.
17 Filia regis amore Apollonii consumitur et efficit, ut rex Apollonium divitiis augeat
18 Filia a patre petit, ut Apollonio magistro tradatur ad artes ediscendas
19 Iuvenes scolastici tres petunt filiam regis in matrimonium
20 Filia regis scibit se hominem naufragum sibi elegisse codicillumque Apollonio deferendum commendat
21 Apollonius aperit se illum naufragum esse; tres iuvenes dimittuntur
22 Pater, quod desiderat puella, permittit; Apollonius assentitur matrimonio
23 Dies nuptiarum venit et celebratur; ingens amor inter coniuges fit
24 Navis Tyro advenit; Apollonius de morte Antiochi certior factus cum uxore sua iter facere vult
25 Uxor parit filiolam in mari; et quasi mortua in loculo posita in mare mittitur
26 Loculo ad praedium medici invecto falsa mors uxoris cognoscitur
27 Spiritu corpori reddito uxor ad sacerdotes Dianae collocatur
28 Apollonius filiam suam amico Stranguillioni tradit et ius iurandum facit
29 Nutrix moriens Tharsiae veritatem originis eius aperit
30 Nutrici mortuae Tharsia pietatem demonstrat
31 Dionysias consilium cepit Tharsiae interficiendae; Tharsia a vilico capta est in monumento nutricis
32 Tharsia a piratis rapitur; vilicus mentitur se Tharsiam interfecisse; cives Tharsiam mortuam suspicati monumentum consecrant
32 Leno emit Tharsiam virginem plurimo
33 Tharsia traditur in lupanar ad virginitatem mercede rapiendam
34 Athenagora sermone et lacrimis motus Tharsiae vim non infert; procus alter plus quam Athenagora dat neque tamen Tharsiam stuprat
35 Leno virginitate lacrimis servata iratus vilicum Tharsiam violare iubet frustra
36 Tharsia arte musica et sermone doctissimo totam civitatem delectat
37 Apollonius Tharsum venit, ut filiam in matrimonium det et votum solvat; falso certior fit de filiae morte
38 Apollonius sepulcrum filiae videns lacrimas effundere non potest
39 Apollonius in navi infima latensTyrum reverti studet; vi tempestatis Mytilenam delatus est; nautis Apollonii Neptunalia celebrantibus Athenagora navem adit
40 Athenagora cum Apollonio collocutus maestus abit; Tharsiam ad animi dolorem Apollonii arte musica allevandum arcessit
41 Tharsia carmine dicto animum Apollonii confundit; CC aureis datis abire iubetur. Athenagora Tharsiam praemio duplicato iterum ad Apollonium mittit
42/43 Quaestiones decem a Tharsia positae ab Apollonio summa prudentia solvuntur
44 Tharsia Apollonio fata sua miserrima narrat
45 Apollonius agnoscit Tharsiam filiam suam esse; Athenagora petit ab Apollonio, ut sibi Tharsia in matrimonium detur; Apollonius ultionem poscente Athenagora cives convocat
46 Cives lenonem puniendum esse statuunt; lenone vi ignis interfecto Tharsia vilicum et puellas lupanaris e divitiis suis praemio afficit
47 Apollonius donat civitati auri talenta centum; miinumento honoratur a Mytilenensibus
48 Itinere Tharsum inito Apollonius iussu angeli cuiusdam in somnio admonetur, ut Ephesum se conferat et fata sua Dianae deae narret; ibi uxor eius sacerdos in templo Dianae versatur
49 Uxor agnoscitur; tota familia navem ascendit
50 Tharsi Apollonius iniurias sibi illatas ulciscitur. Dionysias et Stranguillio lapidibus obruuntur. Tharsia vitae vilici parcit eique libertatem permittit
51 Civibus Tharsiis Apollonius plurima beneficia tribuit. Archistrates rex cognoscit filiam vivere. Piscator et Hellenicus praemia fidei erga Apollonium accipiunt. Archistrate mortuo Apollonius rex Antiochensium, Tyrorum, Cyrenensium cum suis multos annos summa felicitate vivit

Bibliographia

recensere

Editiones

recensere
  • Gareth Schmeling: Historia Apollonii regis Tyri. Teubner, Lipsiae 1988, ISBN 3-322-00450-3.
  • Franz Peter Waiblinger: Historia Apollonii Regis Tyri. Die Geschichte vom König Apollonius. dtv, Monaci 1994 (dtv 9324), ISBN 3-423-09324-2 (primo 1978).

Commentationes

recensere
  • E. Archibald: Apollonius of Tyre. Medieval and Renaissance Themes and Variations. Cantabrigiae 1991.
  • C. Braidotti: Quaestiones e parabolae: gli indovinelli nella Historia Apollonii regis Tyri. In: Schol(i)a 4,3 (2002), p. 9-19.
  • P. J. Enk: The Romance of Apollonius of Tyre. In: Mnemosyne Fourth Series, Vol. 1, Fasc. 3 (1948), p. 222-237
  • Niklas Holzberg: Der antike Roman. Eine Einführung. Darmstadiae 2006.
  • Elimar Klebs: Die Erzählung von Apollonius aus Tyrus. Eine geschichtliche Untersuchung über ihre lateinische Urform und ihre späteren Bearbeitungen. Berolini 1899.
  • D. Konstan: Apollonius, King of Tyre and the Greek Novel. In: J. Tatum (ed.): The Search for the Ancient Novel. Baltimorae 1994. p.173-182.
  • G. A. A. Kortekaas: The Latin Adaptions of the "Historia Apollonii Regis Tyri" in the Middle Ages and Renaissance. Groningen 1990. (GCN 3) p. 103-2
  • G. A. A. Kortekaas: Enigmas in and around the Historia Apollonii Regis Tyri. In: Mnemosyne 51 (1998), p. 176-191.
  • G. A. A. Kortekaas: Commentary on the Historia Apollonii Regis Tyri. Brill, Lugduni Batavorum 2007, ISBN 978-90-04-15594-7
  • G. A. A. Kortekaas: The story of Apollonius, King of Tyre: a study of its Greek origin and an edition of the two oldest Latin recensions. Bostoniae 2004.
  • Peter Kuhlmann: Die Historia Apollonii regis Tyri und ihre Vorlagen. In: Hermes 130 (2002), p. 109-120.
  • Carl Werner Müller: Der Romanheld als Rätsellöser in der Historia Apollonii Regis Tyri. In: Würzburger Jahrbücher Nova Series 17 (1991), p. 267-279.
  • Gareth Schmeling: Manners and Morality in the "Historia Apollonii Regis Tyri". In: P. Liviabelli Furiani und A. M. Scarcella (ed.): Piccolo mondo antico. Le donne, gli amori, i costumi, il mondo reale del romanzo antico. Perusiae 1989. p. 197-215.
  • Gareth Schmeling: Apollonius of Tyre: Last of the troublesome latin Novels. In: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt, II 34.4 (1996), p. 3270-3291.
  • Meinolf Schumacher: Einführung in die deutsche Literatur des Mittelalters. Darmstadiae 2010, ISBN 978-3-534-19603-6, p. 107-110.
  • S. Singer: Apollonius von Tyrus: Untersuchungen über das Fortleben des antiken Romans in späteren Zeiten. Novi Eboraci 1974.

Nexus externi

recensere
  NODES