Historia Nederlandiae est monumentum hominum maritimorum qui in deltis fluvialibus terrarum humilium ad Mare Septentrionale in Europa boreo-occidentali vigent. Indicia per quarta saecula scripta coeperunt cum regio militares Imperii Romani fines esset. Quae regio magis magisque a gentibus Germanicis ad occidentem migrantibus petita est. Medio Aevo, potestate Romaná antiquá defectá, tres gentes Germanicae in regione coalescebant: Frisi in septentrionibus litoralibusque, Saxones Inferiores in boreo-orientalibus, Francique in meridianis terris.

Leo Belgicus. Tabula geographica a Ioanne van Deutecum facta et a Nicolao filio Ioannis Visscher prolata.

Progenies Carolingorum temporibus mediaevalibus in regionem dominari coeperunt, cum earum dicionem in multum Europae Occidentalis extenderent. Regio Nederlandica ergo pars Lotharingiae Inferioris intra Sacrum Romanum Imperium Francicum facta est. Nonnulla saecula, domini sicut duces Brabantiae, Hollandiae, Zelandiae, Frisiae, Guelders,? aliarumque iurisdictionum terrarum ut videbatur centonem tenebant. Quod idem valebat Nederlandiae coniunctae hodiernae non erat.

Figura quercea 12.5 centimetra alta Willemstad in oppido Nederlandico inventa est, ex 4500 fere a.C.n. Nunc in Rijksmuseum van Oudheden? Lugduni Batavorum exhibetur.
Tabula geographica locos Francorum et Frisiorum circa annum 716 a.C.n. monstrat.

Ante annum 1433, Philippus III dux Burgundiae, in dicionem plurimarum Lotharingiae Inferioris terrarum humilium veniens, Nederlandiam Burgundianam creavit, quae terras Belgii, Luxemburgi, partisque Franciae hodiernae comprehendebat.

Desiderius Erasmus Roterodamus (1466–1536), humanista, presbyter Catholicus, et theologus aetatis renascentiae. Pictura ab Ioanne Holpenio facta, 1523.

Catholici reges Hispaniae impetús in protestantes hostiliter faciebant, cives Belgii Nederlandiaeque hodiernae in binas factiones cogentes. Consequens rebellio Hollandica Nederlandiam Burgundiam diffidit in meridianam Nederlandiam Hispanicam, Catholicam et Francogallice Nederlandiceque loquentem (cum Belgio et Luxemburgo hodiernis fere congruentem), et septentrionales Provincias Coniunctas (ut hodie appellantur), ubi homines Nederlandice loquebantur et plerumque erant protestantes; hic regio Netherlandia hodierna facta est.

Aetate aurea Hollandica, quae summam gratiam circa 1667 attigit, commercium, industria, artes, scientiaeque florebant. Imperium Hollandicum, dives et per mundum potens, mox ortum est, et Societas Indiae Orientalis facta est una ex primis potentissimisque mundi societatibus commercialiibus in negotio commercioque conditaris. Saeculo autem duodevicensimo, potestas, gratia, divitiaeque Nederlandiae deficere coeperunt, bellis cum vicinis Britannicis et Francicis debilitatae. Britanniarum Regnum Novum Amstelodamum coloniam in America Septentrionali cepit, quam Novum Eboracum appellare coepit. Res novae Francicae post 1789 fiebat, et res publica Batava, rectio francophilica, annis ab 1795 ad 1806 constituta est, quam vicissim Napoleo civitatem satellitem fecit, Regnum Hollandiae (1806–1810), et deinde tantum imperialem Franciae provinciam.

Gulielmina, regina Nederlandiae ab anno 1890 ad annum 1948.

Regno Napoleonico anno 1815 defecto, maius Regnum Coniunctum Nederlandiae creatum est, domu Auriaca regnante, cum Belgio et Luxemburgo; rex autem invisas correctiones protestantes in Belgio imponere coepit, quod anno 1830 rebellavit et libertatem anno 1839 consecutum est. Post tempus primum reapse conservativum, regnum sub constitutione anni 1848 facta est democratia parlamentaria sub monarchia constitutionali. Luxemburgum hodiernum liberum a Nederlandia anno 1839 factum est, sed unio personalis usque ad 1890 manebat, ex quo anno ab alio domús Nassovianae ramo regitur.

Ioannes Petrus Balkenende, primus minister Nederlandiae, et Georgius W. Bush, praeses Civitatum Foederatarum, in Officiná Ovali die 5 Iunii 2008 conveniunt.

Nederlandia primo bello mundano medium se gerebat, sed secundo bello mundano in dicionem Germaniae nazisticae redacta est. Actores nazistici, inter quos erant multi collaboratores, paene omnes cives Iudaeos coegerunt ut necati essent. Cum numerus resistentium crebresceret, Germania multum civitatis commeatibus interclusit, severam annis 1944 et 1945 famem efficientes. Anno 1942, Indiae Orientales Hollandicae a Iaponia victae sunt, sed antea Hollandici puteos petrolei destruxerant quos Iaponienses cupierant. Indonesia libertatem a Nederlandiá anno 1945, Surinamia anno 1975 declaravit.

Oeconomia annos sub bello rapide convaluit, a Ratione Marshallianá proposito Americano multum adiuvata, civitas prospera constituta est, atque aetas pacis rerumque secundarum insecuta est. Nederlandia novum foedus oeconomicum cum Belgio et Luxemburgo fecit, Benelux appellatum, omnesque tres civitates socii conditores Unionis Europaeae et NATO factae sunt. Oeconomia Nederlandica decenniis recentioribus arte cum oeconomiá Germaniae coniungitur, ac magnopere floret. Hae quattuor civitates euronem die 1 Ianuarii 2002 asciverunt, una cum octo aliis Unionis Europaeae civitatibus.

De geologia

recensere

Praehistoria terrarum quae nunc Nederlandiam continent plerumque a geographiá perpetuo variante formata est.

 
Nederlandia anno 5500 a.CC.n.
 
Nederlandia anno 3850 a.C.n.
 
Nederlandia anno 2750 c.C.n.
 
Nederlandia anno 500 a.C.b.
 
Nederlandia anno 50 p.C.n.
     Iuga litoralia et thinia

     Plana aestús harena, mudflats aestús, paludes salsae      Turbaria et floodplain sedimenti fluvialis      Valles maiorum fluminum      Thinnia fluviatilia (ex Pleistocaeno)      Aqua aperta (mare, lacunae, flumina)      Terra Pleistocaena (> −6 m compared to NAP)      Terra Pleistocaena (−6 to 0 m; –20 to 0 ft)      Terra Pleistocaena (0–10 m; 0–33 ft)      Terra Pleistocaena (10–20 m; 33–66 ft)      Terra Pleistocaena (20–50 m; 66–164 ft)      Terra Pleistocaena (50–100 m; 164–328 ft)      Terra Pleistocaena (100–200 m; 328–656 ft)

Nexus interni

Bibliographia

recensere
 
Sepulcra praehistorica (hunebedden) apud Emmen in provincia Drenthia.
 
Gulielmus Auriacus princeps, ad 1575.
 
Evolutio terrarum Nederlandiae ab anno 1806 usque ad hunc diem.
 
Nox stellans, pictura a Vincentio van Gogh (1854–1890) picta.

Geographia et circumiecta

recensere
  • Burke, Gerald L. 1960. The making of Dutch towns: A study in urban development from the 10th–17th centuries.
  • Lambert, Audrey M. 1985. The Making of the Dutch Landscape: An Historical Geography of the Netherlands.
  • Meijer, Henk. 1985. Compact geography of The Netherlands.
  • Riley, R. C., et G. J. Ashworth. 1975. Benelux: An Economic Geography of Belgium, the Netherlands, and Luxembourg. Editio interretialis

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Nederlandiae spectant.


  NODES
INTERN 2