Imperator Kam-Hi
Imperator Kam-Hi[1] (Sinice: 康熙帝 Kāngxī dì; natus die 4 Maii 1654, mortuus die 20 Decembris 1722) fuit tertius imperator domus Cim regnatricis atque secundus Sinas a Mandshuricis captas post, qui longissimo omnium Sinicorum imperatorum regno 1661 usque ad 1722 regnavit.
Vita
recensereAnnos sex natus, cum Sungteius pater vita decessisset, puerulus imperii potitus ministrorum principum tutela, praevalente uno Aobai, necdum sponte sua regnare potens, donec adempto illo eius praetexto, quod in se coniuravisset, suam in tutelam veniens victum nec iam pacificatum donis et gratiis populum Sinicum, ultroque et Tibetum Mongoliamque antea sub Mim subiectas gentes, facientibus in Tibetanos impetum Dzungaris deiectis, Mandshurico regno conciliavit. Tum autem Moscovicos primum in Asiam mediam incurrentis inmixta armis persuasione ad confirmandam pacem, alios quicumque e Christianis gentibus advenissent mercatores quique Evangelium propagandum susciperent, quorum imprimis Matthaeus Ricci imperatoris amicus fiebat, ad commercium cum imperii sui gentibus adceptos gubernavit. Quibus factis, imperio omni sese quasi in aetate aurea habente a ultraque gente, Sinica et Mandshurica, porro quidem ceteris quae iunctas incolebant undique per imperii terras imperator magnus adclamabatur.
At res iam florente ipso bene gestae, ad senectutem extremamque suam vitam adcidenti tanto minus curae, quanto quis magistratuum vocabula lucro potius peterent quam imperio officio; aerario spoliato, incitatis tumultibus, nec iuribus successionum defuerunt controversiae, ne novem inter se illi filios arma moverent, donec unum quartum natu, nomine Yinzhen, testamento iussisque ultimis ex asse heredem faceret. Neque verum dubium post amissum, quis summum imperium praeter illum vindicet, agitantibus quippe pro quarto decimo natu procerum factionibus; gravescente id temporis valetudine, cohortis praetoriae dux studio prohibendi civilis belli simul excessisse Kam-Hi ac rerum illum potiri pronuntiavit (nam accidit ut hic ad finem imperii, seu fratris dolo et negligentia fautorum, sive periculi defectionis conscius tutis remoti loci studens militiae abesset), mutato nomine annali in Yongzheng unum et sexaginta annos regnum est conclusum.
Nomina
recenserePlura, ut mos fuit imperatoribus Sinarum, nomina et natus habebat et postuma appellabatur, quorum haec sunt praecipua:
- Praenomen (名): Xuanye, Sinice: 玄燁 Xuányè, Mandshurice: ᡥᡳᠣᠸᠠᠨ
ᠶᡝᡳ hiowan yei - Nomen gentilicium (氏): Aisin-Gioro, Sinice: 愛新覺羅 Aìxīn Juéluó, Mandshurice: ᠠᡳ᠌ᠰᡳᠨ
ᡤᡳᠣᡵᠣ aisin gioro - Nomen annale (年號): Kam-Hi, Sinice: 康熙 Kāngxī, Mandshurice: ᡝᠯᡥᡝ
ᡨᠠᡳᡶᡳᠨ elhe taifin, Mongolice: Энх-амгалан engke amuγulang - Nomen postumum (諡號): 合天弘運文武睿哲恭儉寬裕孝敬誠信功德大成仁皇帝
- Nomen sacrificale (廟號): 聖祖 Shèngzǔ
- Nomen commune: 聖祖仁皇帝 Shèngzǔ Rén huángdì, Mandshurice: ᡧᡝᠩᡯᡠ
ᡤᠣᠰᡳᠨ
ᡥᡡᠸᠠᠩᡩᡳ šengdzu gosin hūwangdi
Notae
recensere- ↑ Vide epistulam eius ad papam Clementem, cuius imago dextra datur.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Imperator Kam-Hi spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |