Ioannes Honterus
Ioannes Honterus (natus anno Stephanopoli anno 1498, mortuus ibidem die 23 Ianuarii 1549) fuit theologus et reformator Transsilvaniae. Parochi (ex anno 1544) et magistri munere fungebatur.
De vita
recensereScholam Dominicanorum frequentavit antequam anno 1520 Vindobonam iret. Ibidem anno 1525 magistratu laureatus est. Turcis autem imminentibus, Ratisbonam petivit. Inde Cracoviae, Norimbergae, Basileae vitam degit.
Stephanopoli et Cibinii reformationem introduxit atque fundavit, unde Saxones Transsilvaniae in unitatem ecclesiasticam coagulari potuerunt. Anno 1547, eis constitutionem dedit atque donavit quam triennio post in synodo rite confirmata est. Typographiam in Transsilvania efflorere fecit, quam artem Basileae viderat: grammatica linguae Latinae anno 1535 prolata est in officinis suis, quae editione principi Cracoviae gavisa erat. Vel typi litterarum Graecarum adhibiti sunt.
Opera eius selecta edita sunt Vindobonae anno 1898 a domino Netoliczka; in urbe natali monumentum perpulcrum fecit Harrius Magnussen artifex anno 1898.
Opera
recensere- 1532: mappae de asteribus; prima Transsilvaniae charta geographica Basileae edita
- 1541: descriptio orbis terrarum in versibus
- 1543: liber de reformatione in Transsilvania perpetranda (qui eodem anno Wittembergae reeditus praefationem Philippi Melanchtonos habet); ordo scholasticus Transsilvanicus
- 1544: Compendium iuris civilis in usum civitatum ac sedium Saxonicarum in Transylvania
- 1547: ordo ecclesiasticus omnibus linguae Theodiscae hominibus in Transsilvania viventibus
- 1548: addita de Transsilvania pro Sebastiano Münster