Jabberwocky
Jabberwocky[1] est poema nugax a Ludovico Carroll insertum in librum suum fabulosum, quo de Aliciae per speculum transitu (1871) narravit. Quod poema primo aspectu nugas agere videtur, quippe cum in dictionum ex binis verbis in unum confusis factarum consecutione consistat. Exempli gratia dictio slithy in versu primo commixta est ex verbis quae sunt lithe ('gracilis') et slimy ('lubricus').
Jabberwocky cum Latine tum in alias quoque linguas conversum est. Nomina Latina, ordinata secundum primam litteram nominis cuiusque interpretis, haec sunt:
- Gabrobocchia, et Taetraferocias Caruthers
- Gaberbocchus Hodgson
- Iabervogas, Strugnell
- Iabrochius, Vansittart
- Iubavocus, Watson
Etiam versionem Graecam (Ἰάμβροξ) his subiecimus.
Poema
recensere- 'Twas brillig, and the slithy toves
- Did gyre and gimble in the wabe;
- All mimsy were the borogoves,
- And the mome raths outgrabe.
- 'Beware the Jabberwock, my son!
- The jaws that bite, the claws that catch!
- Beware the Jubjub bird, and shun
- The frumious Bandersnatch!'
- He took his vorpal sword in hand:
- Long time the manxome foe he sought--
- So rested he by the Tumtum tree,
- And stood awhile in thought.
- And as in uffish thought he stood,
- The Jabberwock, with eyes of flame,
- Came whiffling through the tulgey wood,
- And burbled as it came!
- One, two! One, two! And through and through
- The vorpal blade went snicker-snack!
- He left it dead, and with its head
- He went galumphing back.
- 'And hast thou slain the Jabberwock?
- Come to my arms, my beamish boy!
- O frabjous day! Callooh! Callay!'
- He chortled in his joy.
- 'Twas brillig, and the slithy toves
- Did gyre and gimble in the wabe;
- All mimsy were the borogoves,
- And the mome raths outgrabe.
Versiones latinae
recensereTaetraferocias et Gabrobocchia
recensereClive Caruthers, Aliciae per speculum transitus, 1968. Est solus auctor notus edidisse duas versiones. Taetraferocias datur in textu, Gabrobocchia autem in appendice.[2] JV: Gabrobocchia apud www76.pair.com
Hora coctava per protiniam teremeles
Limagiles teretant et quoque gyrirotant
Sunt tenuiscopi macrilli; saepeque virci
Edomipali etiam vocibus eruditant.
'Semper fac caveas, mi fili, Taetriferocem,
Morsu qui laniat, unguibus et lacerat!
Te procul incursu volucris recipe orbiiubatae
Devitaque itidem silvirapum frumium!'
Dextra vorpalem gladium tunc vibrat et effert:
Hostem dirificum quaeritat ille diu --
Arborem iners prope tumtumiam
stans tum requiescit
Secum paulisper res varias reputans.
Dumque manet, conceptaque mente subarvia fingit,
Taetriferox, flammas eiciens oculis,
Per silvam blaterans argutat turmidulosam,
Et propius veniens burbulat assidue.
'Hoc cape! Et id cape!' Sic penitus per Taetriferocem
Vorpalem gladium perniciens adigit!
Prostratum sic exanimumque deinde relinquit,
Et capite arrepto cursiovans revenit
'Tune offere necem quivisti Tetriferoci?
Te sine complectar, praehilaris iuvenis!
Tempus vero laudificum! Dic "Euge, triumphe!"'
Ingenio elatus laetitia fritulit.
Hora coctava per protiniam teremeles
Limagiles teretant et quoque gyrirotant
Sunt tenuiscopi macrilli; saepeque virci
Edomipali etiam vocibus eruditant.
Est brilgum: toui slimici
In uabo tererotitant
Brogoui sunt macresculi
Momi rasti strugitant.
"Fuge Gabrobocchia, fili mi
Qui fero lacerat morsu:
Diffide Iubiubae aui
Es procul ab Unguimanu."
Uorpalem ensem extulit;
Hostem quaesiuit manximum
Tumtumi stirpi astitit
Et extudit consilium.
Subtectim consultante eo
En, Gabrobocchia flammifer
Ex luco sprinxit tulgido
Perbullans usque ugriter.
Tum semel, bis et iterum
Uorpale ferrum pupugit.
Necati caput exanimum
Citumphans retro rettulit.
"Num Gabrobocchia periit?
Gaudiferum amplectar te!
Dies frabiosus! graustussit!"
Suffremuit praehilare.
Est brilgum: toui slimici
In uabo tererotitant
Brogoui sunt macresculi
Momi rasti strugitant.
Gabberbocchus
recensereHassard Dodgson, Lewis Carrol Picture Book, 1899
Hora aderat briligi. Nunc et Slythia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo;
Et Borogovorum mimzebant undique formae,
Momiferique omnes exgrabure Rathi.
"Cave, Gaberbocchum moneo tibi, nate cavendum
(Unguibus ille rapit. Dentibus ille necat.)
Et fuge Jubbubum, quo non infestior ales,
Et Bandersnatcham, quae fremit usque, cave."
Ille autem gladium vorpalem cepit, et hostem
Manxonium long sedulitate petit;
Tum sub tumtummi requiescens arboris umbra
Stabat tranquillus, multa animo meditans.
Dum requiescebat meditans uffishia, monstrum
Praesens ecce! oculis cui fera flamma micat,
Ipse Gaberbocchus dumeta per horrida sifflans
Ibat, et horrendum burbuliabat iens!
Ter, quater, atque iterum cito vorpalissimus ensis
Snicsnaccans penitus viscera dissecuit.
Exanimum corpus linquens caput abstulit heros
Quocum galumphat multa, domumque redit.
"Tune Gaberbocchum potuisti, nate, necare?
Bemiscens puer! ad brachia nostra veni.
Oh! frabiusce dies! iterumque caloque calque
Laetus eo" ut chortlet chortla superba senex.
Hora aderat briligi. Nunc et Slythia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo;
Et Borogovorum mimzebant undique formae
,
Momiferique omnes exgrabure Rathi.
Iabervogas
recensereGeorgii Strugnell, circa 1970
Clarvesperabat, dum rotitant Tobi
limosalacres et terebant Vabem;
dum tristimacrae sunt Boroges,
egribiunt profugi Ratheres.
"tu praecave, o mi Gnate, Iabervogem!
quae Dente mordet, quae capit Unuibus!
vita Iubeiubram Volucrem,
tu fugita frumium Rapanguem!"
hic, Ense sumpto vorpaleo Manu,
quarebat Hostem mancomium due:
tunc Arborem ad Tumptam quievit -
stabat ibi meditans parumper.
dum celsacerbo sic Animo manet,
venit Iabervox, Orbibus igneis,
Silvam per ultugem susuflans,
et veniens crepisibrudebat!
bis terque! tuxtax! per medium Ferae
Cor misit Ensem vorpaleum Puer!
hanc liquit enectam, ferensque
turpe Caput rediit galumphans.
"tune exscidisti Sponte Iabervogem?
pro mi renidens Gnate, veni Patris
ad Pectus! o phrabdale Tempus!
euge papax!" hilare cachinnat.
Clarvesperabat, dum rotitant Tobi
limosalacres et terebant Vabem;
dum tristimacrae sunt Boroges,
egribiunt profugi Ratheres.
Mors Iabrochii
recensereAugusti Vansittart, 10 Martii, 1872
Coesper erat: tunc lubriciles ultravia circum
Urgebant gyros gimbiculosque tophi;
Moestenui visae borogovides ire meatu;
Et profugi gemitus exgrabuere rathae.
O fuge Iabrochium, sanguis meus! Ille recurvis
Unguibus, estque avidis dentibus ille minax.
Ububae fuge cautus avis vim, gnate! Neque unquam
Faedarpax contra te frumiousus eat!
Vorpali gladio juvenis succingitur: hostis
Manxumus ad medium quaeritur usque diem:
Jamque via fesso, sed plurima mente prementi,
Tumtumiae frondis suaserat umbra moram.
Consilia interdum stetit egnia mente revolvens:
At gravis in densa fronde susuffrus erat,
Spiculaque ex oculis jacientis flammea, tulscam
Per silvam venit burbur Iabrochii!
Vorpali, semel atque iterum collectus in ictum,
Persnicuit gladio persnacuitque puer:
Deinde galumphatus, spernens informe cadaver,
Horrendum monstri rettulit ipse caput.
Victor Iabrochii, spoliis insignis opimis,
Rursus in amplexus, o radiose, meos!
O frabiose dies! Callo clamateque Calla!
Vix potuit laetus chorticulare pater.
Coesper erat: tunc lubriciles ultravia circum
Urgebant gyros gimbiculosque tophi;
Moestenui visae borogovides ire meatu;
Et profugi gemitus exgrabuere rathae.
Iubavocus
recensereHuberti Watson, More English Rhymes with Latin Renderings, 1937
Torrida nona fere est; triviorum in gramine toves
Gyrantes terebrant, grex agilubris, humum;
Stant borogovi habitu trinuti solaria iuxta,
Voce vagae currunt mubilente ratae.
Iubavocum, fili, cave formidabile monstrum,
Horridus et mala mordet et ungue rapit;
Iubiuba vitanda est omni ratione volucris,
Terribili et forma frumeus Harpirapax.
Vortalem gladium dextra tenet ille prehensum
Manxosamque diu quaerit ubique feram:
Denique tumtummae requescit in arboris umbra
Et grave susceptum mente revolvit opus.
Plurima dum stomachax sersat, venit ecce tremendus,
Cui diro igne micant lumina, Iubavocus!
Per nemore horrendo ruit ut telgentia flatu!
ut reboant vocis bulburiente sono!
"Hoc cape, et hoc iterum!" sic ictibus adiicit ictus
Et fladio crepitans terque quarterque ferit.
Vulneribus confecta cadit fera, et ille quadrumphans
Cum capite adsciso victor ab hoste redit.
"Anne tua est vero monstrum virtute subactum?
Dem tibi complecus, o radiose puer!"
Exaltans paters, "Euge! Καλῶς κάλλιστα" freminant
"O iam iam philacris nec sine laude dies!"
Torrida nona fere est; triviorum in gramine toves
Gyrantes terebrant, grex agilubris, humum;
Stant borogovi habitu trinuti solaria iuxta,
Voce vagae currunt mubilente ratae.
Versio Graeca
recensereΙΑΜΒΡΩΞ
recensereRonaldi Knox, Salopian, 15 Iunii 1918
καυσπροῦντος ἤδη, γλοῖσχρα διὰ περισκιᾶς
στρυβλοῦντα καὶ στρομφοῦντ' ἂν εὑρίσκοις τόφα,
δεινὴ δ' ἐπέσχε σωθρία βορυγρόφας,
ῥάθαισι δ' ἀντιποικὸν* ὕμνησαν ῥάθαι
ἔκγριμμα· τὸν δὲ πρέσβυν ἐξαυδᾶν κλύω·
‘παῖ, παῖ, φύγοις ἄν ἐμπέδως Ἰάμβροχα,
ἔιτ' ὄνυχι μάρπτων εἴτε δὴ δάκνων τύχοι
γνάθοισιν, ἀπρόσοιστον· ὣς δ' αὔτως φυγεῖν
ὄρνιθα δεινὸν Γυπογῦπ'· οὐδ' ἂν φθάνοις
ἐλθὼν δαφλοισβῷ πρὸς λόγους Βανδράρπαγι.’
ὁ δ' ἐν χεροῖν εὔκοπνον ἐξάρας ξίφος
θήρας ὅμως μετ' ἴχνος ὀλγώδους ἔβη·
τέλος δ' ἀπειπών, πολλὰ συννοούμενος,
πλείστην ὅπου παρέσχε φλαττόθρατ σκιάν,
ἔστη δι' ὀλίγου· χὠς ἔβοσκεν ἀργίλας
θυμῷ μερίμνας, ἐμπύροισιν ὄμμασιν
σμύζων Ἰάμβρωξ ἔπτετ' ἐκ ψυδνῆς νάπης,
δῆλος δὲ βορβολισμὸς ἦν ποτωμένου·
ταύτην δὲ καὶ δίχ', ὡς ἐσεῖδε, καὶ τρίχα,
ἔνθεν τε κἄνθεν διάτορον πληγὴν νέηων,
ἔσνιξεν, ἐξέσναξεν εὐκόπνῳ ξίφει,
εῖθ' οὗπερ ἔκτα κειμένης τεμὼν κάρα
γαυχούμενος κατῆλθεν· ἀσπαστὸν δ' ἰδὼν
ἐλθόνθ' ὁ πρέσβυς, τοιάδ' ἐξεφρίγκασεν·
‘ὦ χαῖρε λάμπωψ· ὡς Ἰαμβροχοκτόνον
τόδ' ἀγκάλισμα παιδὸς ἀσμένως ἔχω.
ὦ τρισβακαρτὸν ἦμαρ· ὦ καλοῦ καλά.’
ἤδη δ' ἐκαύσπρει, γλοῖσχρά τ' ἐν περισκιᾷ
στρυβλοῦντα καὶ στρομφοῦντ' ἂν εὑρίσκοις τόφα,
δεινὴ δ' ἐπέσχε σωθρία βορυγρόφας,
ἔκγριμμα δ' ἀντιποικὸν ὕμνησαν ῥάθαι.
- Ποικός. ἀντὶ ἀτοῦ ἄποικος.
Notae
recensere- ↑ Quod hoc nomen varias formas Latinas habet, titulum Anglicum hic conservavimus.
- ↑ http://links.jstor.org/sici?sici=0361-1299%281987%2941%3A4%3C211%3ALAGVO%22%3E2.0.CO%3B2-5 August A. Imholtz, Jr., Latin and Greek Versions of "Jabberwocky" Exercises in Laughing and Grief, Rocky Mountain Review of Language and Literature, Vol. 41, No. 4. (1987), pp. 211-228. De pagina 220.