Ioannes Paulus vel plenius Ioannes Paulus Fridericus Richter (natus Johann Paul Friedrich Richter Wunsiedel in Franconia die 21 Martii 1763; mortuus Baruthi die 14 Novembris 1825) fuit scriptor Germanicus more Romanticismo. Qui sibi Jean Paul, Francogallicum scriptoris nomen proprium, ad honorem Ioannis Iacobi Russavii imposuit. Mythistorias de supernaturalibus atque adeo resurrectione composuit.

Wikidata Jean Paul
Res apud Vicidata repertae:
Jean Paul: imago
Jean Paul: imago
Jean Paul: subscriptio
Jean Paul: subscriptio
Nativitas: 21 Martii 1763; Wunsiedel
Obitus: 14 Novembris 1825; Baruthum
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Regnum Bavariae
Nomen nativum: Johann Paul Friedrich Richter

Memoria

Sepultura: Q101493105
 
Domus natalis Wunsiedel in oppido Franconiensi.
 
Ernestus Förster: Ioannes Paulus sub pergola versificat.

Filius magistri atque organistae pueritiam Joditz in vico Franconiae Superioris ab anno 1765 egit; non ante annum 1776 scholam frequentavit, Schwarzenbach ad Salam ubi pater parochus institutus est. Tamen inspirationem maximam libris diversis lectis carpsit quorum argumenta compendiarie in libro scripsit. Tempore paschali anni 1770 alumnus gymnasii Curiae Variscorum factus est. Tata, avus et avia defunctis magis magisque paupertatem cognoverat, quae autem minime impedivit quin ex anno 1781 Lipsiae theologicorum studiosus fieret. Studia ea neglegens (cursibus philosophi Platner salvis) mox scripturis tantummodo imbuebatur inopiae minuendae causa. Inter auctores notos eum moverunt (praeter Hippel qui iam tempore scholastico magni momenti in anima Ioannis Paul sentitus erat) Russavius atque satirici Anglici. Pro libro primo in vestigiis Erasmi Roterodami Lob der Dummheit editorem invenire non quivit; vere in lucem prolatus est post mortem poetae. Sortem feliciorem habuit opusculum Grönländische Prozesse (Berolini 1783), criticis acribus non obstantibus.

Ut creditores inquietos vitaret anno 1784, clam Lipsiam deseruit et algens matrem Curiae Variscorum visit. In oppido isto non contigit ut in litteris notior fieret. Post autem triennium, magister domesticus institutus est filii domini Örthel in Töpen, qui amicus erat. Quod munus Ioannes Paulus tantopere abhorruit, ut aestate anni 1789 Curiam Variscorum rediret. Interim saturas novas pepigerat Auswahl aus des Teufels Papieren (Gerapoli 1789), quae neminem excitabant. Mense Martio 1790 iterum docere coepit liberos plures in Schwarzenbach circumstantiis gratioribus. Dies dominicae iucundae in Schwarzenbach peractae animum reficiebant atque recreabant. Tunc consuetudinem artam contraxit cum amico quodam Othone, quae usque mortem durabat; diebus istis felicibus opera faceta haec scripta sunt: Die Reise des Rektors Fälbel und seiner Primaner, Des Amtsvogts Freudels Klaglibell über seinen verfluchten Dämon, necnon Leben des vergnügten Schulmeisterleins Maria Wuz in Auenthal.

Cum opusculum Wuz finivisset se mythistoriae magnae iam dudum excogitatae dedicavit. In labore autem ipso, quem?cbn operi Die unsichtbare Loge (Berolini 1793) dabat, perfectio afuit. Capitulis nonnullis pulchris exceptis ante oculos venit eius inertia in plasmate poetico creando. Nam elementa phantastica pullulant et fructus purus in legendo identidem obstruebatur. Nihilominus pro Ioanne Paulo ipso fabulae Milesiae editio magni momenti erat. Autumno anni 1792 novum opus incohabatur, Hesperus (Berolini 1795), cui valde plausum est. Inde ab vere anni 1794 denuo apud matrem Curiae Variscorum vitam degebat; annis consecuis concinnavit faceta sat ampla Das Leben des Quintus Fixlein (Baruthi 1796), Biographische Belustigungen unter der Gehirnschale einer Riesin (fabula Romanensis initium cum appendice satirico; Berolini 1796), Blumen-, Frucht- und Dornenstücke, oder Ehestand, Tod und Hochzeit des Armenadvokaten Siebenkäs (res optima, etiam autobiographica; Berolini 1796–97).

Vimariae

recensere

Tum autem a muliere quadam invitatio Vimariae petendae venit; scripsit enim certa Nathalia Vimarienses bonos operibus eius inflammatos esse. Auctor blandimentis excitatus nulla mora interposita in oppidum Thuringense contendit, ubi spes omnes gratissime impletae sunt. Carlotta de Kalb, quae anonyma epistulam invitatoriam dederat, mox Ioannes Paulus familiarem reddidit. Carlotta quoque personam Lindae in opere Titan vita formare iuvit. Minus enthei autem Ioannes Volfgangus Goethius et Fridericus Schillerus Ioannem Paulum habebant, qui circulus Ioannis Godofredi Herder praeferebat. Eodem tempore nascebantur Titan, Jubelsenior (Lipsiae 1797), et Das Kampanertal, oder: Die Unsterblichkeit der Seele (Erfordiae 1798). Aestate anni 1797 mulier nova vitam eius intravit, Aemilia de Berlepsch, vidua quaedam iuvenis atque formosa, quacum Ioannes Paulus scaenas miras agebat; paene matrimonium fuit.

Ioannes Paulus vagans

recensere

Mense Octobri 1797 Lipsia studiosum olim repudiatum ovationibus extulit. Anno 1798 ducissa Anna Amalia reditum eius festinavit; Hilpertohusae quoque breviter fuit, vere anni 1799 ubi dux eum titulo consiliarii legationum ornavit. Inde Berolinum iit ubi domicilium longum habere in animo erat. Mense Maio 1801 ibidem filiam consiliarii tribunalis Meyer ductitavit emeritorio regio interdicto. Inter opera mentionis digna sint: »Palingenesien« (Gerapoli 1798), Jean Pauls Briefe und bevorstehender Lebenslauf (Gerapoli 1799; in collectione ipsa maioris momenti sunt Der doppelte Schwur der Besserung et Neujahrsnacht eines Unglücklichen), necnon Clavis Fichtiana (satura contra idealismum Fichtii in honorem philosophi F. H. Jacobi scripta; Erfordiae 1800).

Berolinum paulatim spernens Mainingiam iit, ubi amicitiam ducis Georgii habuit et opus Titan (Berolini 1800–03) terminavit. Mense Maio anni 1803 trans Coburgum Baruthum pervenit, quae urbs usque ad mortem eum filium vocare dignata est.

Opus magnum novum poetae, qui latere praetulit, philosophicum quoddam fuit, Vorschule der Ästhetik (Hamburgi 1805), res ingeniosa praesertim quod ad theoriam litterariam attinet. Tunc mythistoria amabilis Flegeljahre (Tubingae 1804–05), in qua latera ancipitia vitae in fratribus geminis describebat. Apud Levana, oder Erziehungslehre (Brunsvici 1807) fundamenta ex Unsichtbare Loge, ex Titan, ex Flegeljahre modum in theoreticum disputata sunt. Cum Franci crudeliter Germaniam occuparent, Ioannes Paulus hominibus laetificandis pepigit res rusticas Des Feldpredigers Schmälzle Reise nach Flätz (Tubingae 1809), Doktor Katzenbergers Badereise (Heidelbergae 1809) et populo Germanico adhortando res magis serias Friedenspredigt in Deutschland (Heidelbergae 1808), Dämmerungen für Deutschland (Tubingae 1809). Hoc opus audax pro poeta, cui modo emeritorium concessum erat a principe Carolo Theodoro de Dalberg Napoleoni oboedienti. Denique ex anno 1815, rex Bavaricus Ioannem Paulum pecunia subtenebat.

Annorum posteriorum ecce scripta comica haec duo Das Leben Fibels (Norimbergae 1811), Der Komet, oder Nikolaus Marggraf (Berolini 1820–22), quibus addendum opus Selina, oder: Über die Unsterblichkeit der Seele (Stutgardiae 1827). Ne obliviscamur autobiographiae non terminatae Wahrheit aus Jean Pauls Leben (Vratislaviae 1826). Mors filii unici Heidelbergensis studiosi Ioannem Paulum anno 1821 valde concussit. Quasi caecus et insanus dies novissimos agebat; anno 1841, Baruthi rege Ludovico I iubente, monumentum aeneum a Schwanthaler confectum ei erectum est.

Gravitudo

recensere
 
Monumentum Baruthi positum.

Difficilis est definitio status Ioannis Pauli inter periodum classicam et vias moderniores? saeculi XIX ineuntis. Humanismum saeculi XVIII avide amplexus exempla sibi reperiebat in maioribus, aliter ac Gotthold Ephraim Lessing, Goethius, Schillerus. Ante omnes poetae Anglici Ionathan Swift et Laurentius Sterne, Francogalli Voltarius, et Russavius, Borussi orientales Hamann, Hippel, et Herder ei viam muniebant. Ioannes Paulus animo proprio suo inde mira nova effecit. Una cum aliis artificibus ei persuasum erat, ut genus humanum libertatem atque altitudinem spiritalem modo fecundo conciliare posset. Tamen in operibus ipsis evolutio magna deest. Contradictio inter sensus maximos et vitae taedium omnibus mythistoriis argumento fuit, unde lacrimosa atque atque mollia nascerentur: tamquam solutio contradictionum solvendarum unica facetiae atque risus ducendi proponuntur. Contemporanei vitia litteraria neglexisse videntur, qui sensuum descriptionem adamaverant. Narrationis nucleus persaepe excursibus multis et episodis fragmentariis suffocatur. Idyllica autem sat bene praesentat. Ioannes Paulus semper poeta doctus, qui iam a pueritia permulta legerat, esse vult: hinc citata citanda atque imaginum venationem super omnia diligebat. Enthusiasmus, qui olim Ioannem Paulum poetam omnium maximum viderat, in posteritate minuebatur. In operibus longis velut Die unsichtbare Loge, Hesperus, Titan, sive Komet, pauca tantummodo lectorem hodiernum captant cum res a priore facetae etiam temporibus nostris nobis placeant.

Ioannes Paulus semper misericors erga homines oppressos est; in minimis amabilia cernit atque verbis oblivioni eripit. Insuper naturae amatorem maximum se ostendit. Ridenda acriter obumbrans lectoribus tradit. Proh dolor autem perfectio quoad genus scribendi inveniri aegre potest.

Nexus externi

recensere
  NODES
Idea 1
idea 1
inspiration 1